collecta
Deus qui ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequatur per Dominum
secreta
Sacrificium quadragesimalis initii solemniter immolamus te Domine deprecantes ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemus per Dominum
postcommunio
Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium per Dominum
collecta
Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis per Dominum
secreta
Munera tibi Domine oblata sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda per Dominum
postcommunio
Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Absolve quaesumus Domine nostrorum vincula peccatorum et quidquid pro eius meremur propitiatus averte per Dominum
collecta
Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat per Dominum
secreta
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis per Dominum
postcommunio
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam per Dominum
collecta
Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende per Dominum
oratio
Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente per Dominum
secreta
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas per Dominum
postcommunio
Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus per Dominum
collecta
Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente per Dominum
secreta
Sacrificia Domine quaesumus propensius ista nos salvent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis per Dominum
postcommuni
Tuorum nos Domine largitate donorum et temporalibus attolle praesidiis et renova sempiternis per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Da quaesumus Domine populis christianis et quae profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant per Dominum
collecta
Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio per Dominum
secreta
Suscipe quaesumus Domine munera nostris oblata servitiis et tua propitius dona sanctifica per Dominum
postcommunio
Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende per Dominum
collecta
Populum tuum quaesumus Domine propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte per Dominum
oratio
Protector noster aspice Deus ut qui malorum nostrorum pondere premimur percepta misericordia libera tibi mente famulemur per Dominum
oratio
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi per Dominum
oratio
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur per Dominum
oratio
Actiones nostras quaesumus Domine aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat et per te coepta finiatur per Dominum
oratio
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flammas vitiorum per Dominum
secreta
Praesentibus sacrificiis quaesumus Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operetur per Dominum
postcommunio
Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Fideles tuos Deus benedictio desiderata confirmet quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari per Dominum
collecta
Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente per Dominum
secreta
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti per Dominum
postcommunio
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas per Dominum
collecta
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carnem ab alimentis abstinet sectando iustitiam a culpa ieiunet per Dominum
secreta
Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos protectione dignos efficiat per Dominum
postcommunio
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum per Dominum
collecta
Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus per Dominum
secreta
Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis operare placatus quae nos et a terrenis purget vitiis et ad caelestia dona perducat per Dominum
postcommunio
Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos tuis quaesumus semper obedire mandatis per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarus nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur per Dominum
collecta
Populum tuum quaesumus Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede per Dominum
secreta
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve per Dominum
postcommunio
Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces per Dominum
collecta
Praesta nobis quaesumus Domine auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis per Dominum
secreta
Praesenti sacrificio nomini tuo nos Domine ieiunia dicata sanctificent ut quod observantia nostra profitetur exterius interius operetur effectu per Dominum
postcommunio
Gratia tua nos quaesumus Domine non derelinquat quae et sacrae nos deditos faciat servituti et tuam nobis opem semper acquirat per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra
Deo Adesto Domine famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus ut iis qui te auctore et gubernatore gloriantur et congregata restaures et restaurata conserves per Dominum
collecta
Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire per Dominum
secreta
Haec in nobis sacrificia Deus et actione permaneant et operatione firmentur per Dominum
postcommunio
Fac nos quaesumus Domine accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tuae semper virtutis mereatur protectione defendi per Dominum
collecta
Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum per Dominum
secreta
His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis per Dominum
postcommunio
Sacramenti tui Domine divina libatio penetralia nostri cordis infundat et sui nos participes potenter efficiat per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur per Dominum
collecta
Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende per Dominum
secreta
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet per Dominum
postcommunio
A cunctis nos quaesumus Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse participes per Dominum
collecta
Cordibus nostris quaesumus Domine gratiam tuam benignus infunde ut sicut ab escis carnalibus abstinemus ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus per Dominum
secreta
Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum per Dominum
postcommunio
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quod ore contingimus pura mente capiamus per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi te liberante salvari per Dominum
collecta
Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede per Dominum
secreta
Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria dona perducat per Dominum
postcommunio
Sacris Domine mysteriis expiati et veniam quaesumus consequamur et gratiam per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Tua nos Domine protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi per Dominum
collecta
Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus per Dominum
secreta
Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis per Dominum
postcommunio
Sanctificet nos Domine qua pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus per Dominum
collecta
Magnificet te Domine sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata solemnitas qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili providentia contulisti per Dominum
secreta
In tuorum Domine pretiosa morte iustorum sacrificium illud offerimus de quo martyrium sumpsit omne principium per Dominum
postcommunio
Sit nobis Domine sacramenti tui certa salvatio quae cum beatorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis per Dominum
collecta
Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis abstinemus in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente per Dominum
secreta
Respice quaesumus Domine propitius ad munera quae sacramus ut tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant per Dominum
postcommunio
Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus per Dominum
collecta
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui se affligendo carnem ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiunent per Dominum
secreta
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat per Dominum
postcommunio
Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini qui tecum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur per Dominum
collecta
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus per Dominum
secreta
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti per Dominum
postcommunio
Da nobis quaesumus misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli semper mente sumamus per Dominum
collecta
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente per Dominum
secreta
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat per Dominum
postcommunio
Sumptis Domine salutaribus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium per Dominum
collecta
Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium per Dominum
secreta
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet per Dominum
postcommunio
Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Miserere Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede per Dominum
collecta
Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum per Dominum
oratio
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus per Dominum
secreta
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem per Dominum
postcommunio
Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritualibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare per Dominum
collecta
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus per Dominum
secreta
Purifica nos misericors Deus ut ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores per Dominum
postcommunio
Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium provenire patiaris quae fidelibus tuis ad remedium providisti per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus per Dominum
collecta
Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut ecclesia tua et aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis per Dominum
secreta
Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum per Dominum
postcommunio
Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus per Dominum
collecta
Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati per Dominum
secreta
Oblationibus nostris quaesumus Domine placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates per Dominum
postcommunio
Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operatione sua tibi placitos esse perficiant per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire mereamur per Dominum
Orationes de tempore
In tempore Passionis
collecta
Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces placatus admitte ut destructis adversitatibus et erroribus universis secura tibi serviat libertate per Dominum
secreta
Protege nos Domine tuis mysteriis servientes ut divinis rebus inhaerentes et corpore tibi famulemur et mente per Dominum
postcommunio
Quaesumus Domine Deus noster ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis per Dominum
collecta
Deus omnium fidelium pastor et rector famulum tuum N quem pastorem ecclesiae tuae praeesse voluisti propitius respice da ei quaesumus verbo et exemplo quibus praeest proficere ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniat sempiternam per Dominum
secreta
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et famulum tuum N quem pastorem ecclesiae tuae praeesse voluisti assidua protectione guberna per Dominum
postcommunio
Haec nos quaesumus Domine divini sacramenti perceptio protegat et famulum tuum N quem pastorem ecclesiae tuae praeesse voluisti una cum commisso sibi grege salvet semper et muniat per Dominum
collecta
Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente per Dominum
secreta
Haec munera quaesumus Domine et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient per Dominum
postcommunio
Adesto nobis Domine Deus noster et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende subsidiis per Dominum
collecta
Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et cunctarum nobis indulgentiam propitius largire culparum per Dominum
secreta
Concede nobis Domine Deus noster ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis per Dominum
postcommunio
Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis tribuat et medelam per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur protectione defendi per Dominum
collecta
Nostra tibi Domine quaesumus sint accepta ieiunia quae nos et expiando gratia tua dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna per Dominum
secreta
Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporalem consolationem significent ut promissa non desperemus aeterna per Dominum
postcommunio
Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exsequentes donis mereamur caelestibus propinquare per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Da nobis quaesumus Domine perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur per Dominum
collecta
Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum per Dominum
secreta
Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio per Dominum
postcommunio
Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum per Dominum
collecta
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas conditionis humanae per immoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur per Dominum
secreta
Domine Deus noster qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti tuo quoque nomini munera iussisti dicanda constitui tribue quaesumus ut et vitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum per Dominum
postcommunio
Quod ore sumpsimus Domine pura mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Esto quaesumus Domine propitius plebi tuae ut quae tibi non placent respuentes tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum per Dominum
collecta
Cordibus nostris quaesumus Domine gratiam tuam benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis per Dominum
secreta
Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari per Dominum
postcommunio
Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non derelinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus per Dominum
collecta
Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur per Dominum
secreta
A cunctis nos quaesumus Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse consortes per Dominum
postcommunio
Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut huius semper participatione vivamus per Dominum
super populum
Oremus humiliate capita vestra Deo
Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat per Dominum
quadragesima: dominica 6 Palm.
benedictio palmarum
Deus quem diligere et amare iustitia est ineffabilis gratiae tuae in nobis dona multiplica et qui fecisti nos in morte filii tui sperare quae credimus fac nos eodem resurgente pervenire quo tendimus qui tecum
Auge fidem in te sperantium Deus et supplicum preces clementer exaudi veniat super nos multiplex misericordia tua benedicantur et hi palmites palmarum seu olivarum et sicut in figura ecclesiae multiplicasti Noe egredientem de arca et Moysen exeuntem de Aegypto cum filiis Israel ita nos portantes palmas et ramos olivarum bonis actibus occurramus obviam Christo et per ipsum in gaudium introeamus aeternum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus
Per omnia saecula saeculorum
R/ amen
V/ Dominus vobiscum
R/ et cum spiritu tuo V/ sursum corda
R/ habemus ad Dominum
V/ gratias agamus Domino Deo nostro
R/ dignum et iustum est
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui gloriaris in consilio sanctorum tuorum tibi enim serviunt creaturae tuae quia te solum auctorem et Deum cognoscunt et omnis factura tua te collaudat et benedicunt te sancti tui quia illud magnum unigeniti tui nomen coram regibus et potestatibus huius saeculi libera voce confitentur cui assistunt angeli et archangeli throni et dominationes cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis
V/ Dominus vobiscum
R/ et cum spiritu tuo
Petimus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut hanc creaturam olivae quam ex ligni materia prodire iussisti quamque columba rediens ad arcam proprio pertulit ore benedicere et sanctificare digneris ut quicumque ex ea receperint accipiant sibi protectionem animae et corporis fiatque Domine nostrae salutis remedium tuae gratiae sacramentum per Dominum
Deus qui dispersa congregas et congregata conservas qui populis obviam Iesu ramos portantibus benedixisti benedic etiam hos ramos palmae et olivae quos tui famuli ad honorem nominis tui fideliter suscipiunt ut in quemcumque locum introducti fuerint tuam benedictionem habitatores loci illius consequantur et omni adversitate effugata dextera tua protegat quos redemit Iesus Christus filius tuus Dominus noster qui tecum
Deus qui miro dispositionis ordine ex rebus etiam insensibilibus dispensationem nostrae salutis ostendere voluisti da quaesumus ut devota tuorum corda fidelium salubriter intelligant quid mystice designet in facto quod hodie caelesti lumine afflata redemptori obviam procedens palmarum atque olivarum ramos vestigiis eius turba substravit palmarum igitur rami de mortis principe triumphos exspectant surculi vero olivarum spiritualem unctionem advenisse quodammodo clamant intellexit enim iam tunc illa hominum beata multitudo praefigurari quia redemptor noster humanis condolens miseriis pro totius mundi vita cum mortis principe esset pugnaturus ac moriendo triumphaturus et ideo talia obsequens administravit quae in illo et triumphos victoriae et misericordiae pinguedinem declararent quod nos quoque plena fide et factum et significatum retinentes te Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum suppliciter exoramus ut in ipso atque per ipsum cuius nos membra fieri voluisti de mortis imperio victoriam reportantes ipsius gloriosae resurrectionis participes esse mereamur qui tecum
Deus qui per olivae ramum pacem terris columbam nuntiare iussisti praesta quaesumus ut hos olivae ceterarumque arborum ramos caelesti benedictione sanctifices ut cuncto populo tuo proficiant ad salutem per Christum Dominum nostrum
R/ amen
Benedic quaesumus Domine hos palmarum seu olivarum ramos et praesta ut quod populus tuus in tui venerationem hodierna die corporaliter agit hoc spiritualiter summa devotione perficiat de hoste victoriam reportando et opus misericordiae summopere diligendo per Dominum
V/ Dominus vobiscum
R/ et cum spiritu tuo
Deus qui filium tuum Iesum Christum Dominum nostrum pro salute nostra in hunc mundum misisti ut se humiliaret ad nos et nos revocaret ad te cui etiam dum Ierusalem veniret ut adimpleret scripturas credentium populorum turba fidelissima devotione vestimenta sua cum ramis palmarum in via sternebant praesta quaesumus ut illi fidei viam praeparemus de qua remoto lapide offensionis et petra scandali frondeant apud te opera nostra iustitiae ramis ut eius vestigia sequi mereamur qui tecum
Omnipotens sempiterne Deus qui Dominum nostrum Iesum Christum super pullum asinae sedere fecisti et turbas populorum vestimenta vel ramos arborum in via sternere et hosanna decantare in laudem ipsius docuisti da quaesumus ut illorum innocentiam imitari possimus et eorum meritum consequi mereamur per eumdem Christum Dominum nostrum
R/ amen
quadragesima: dominica 6 Palm.
Missa
collecta
Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur per eumdem Dominum
secreta
Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat per Dominum
postcommunio
Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur per Dominum