Salterio romano

S a l m i ( 1 - 151 )

1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11

12
13
14
15
16
17
18
19
20
21

102
103
104
105
106
107
108
109
110
111

PSALMUS I - SALMO 1

1.1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 1.2 sed in lege Domini fuit voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 1.3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secudecursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non decidet et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur 1.4 non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae 1.5 ideo non resurgunt impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum 1.6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit.


PSALMUS II - SALMO 2

2.1 PSALMUS DAVID Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 2.2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius 2.3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum 2.4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos 2.5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 2.6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum Domini 2.7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 2.8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 2.9 reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos 2.10 et nunc reges intelligite erudimini omnes qui iudicatis terram 2.11 servite Domino in timore et exultate ei cum tremore 2.12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta 2.13 cun exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eum.

PSALMUS III - SALMO 3

3.1 PSALMUS DAVID CUM FUGERET A FACIE ABESSALON FILII SUI 3.2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3.3 multi dicunt animae meae non est salus illi in Deo eius 3.4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et axaltans caput meum 3.5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo 3.6 ego dormivi et somnum cepi et resurrexi quoniam Dominus suscepit me 3.7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 3.8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contervisti 3.9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua.


PSALMUS IV - SALMO 4

4.1 IN FINEM PSALMUS CANTICI DAVID 4.2 Cum invocarem te exaudisti me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti me miserere mihi Domine et exaudi orationem meam 4.3 filii hominum usquequo graves corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium 4.4 scitote quoniam magnificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudivit me dum clamarem ad eum 4.5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris et in cubilibus vestris conpungimini 4.6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bona 4.7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 4.8 a tempore frumenti vini et olei sui multiplicati sunt 4.9 in pace in idipsum obdormiam et requiescam 4.10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.


PSALMUS V - SALMO 5

5.1 IN FINEM PRO EA QUAE HEREDITATEM CONSEQUITUR PSALMUS DAVID 5.2 Verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum 5.3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus 5.4 quoniam ad te orabo Domine mane et exaudies vocem meam 5.5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non volens deus iniquitatem tu es 5.6 non habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos 5.7 odisti Domine omnes qui operantur iniquitatem perdes eos qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 5.8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo Domine in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 5.9 deduc me domine in tua iustitia propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam 5.10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est 5.11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundun multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam exacerbaverunt te Domine 5.12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et inhabitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum 5.13 quoniam tu Domine benedices iustum Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.


PSALMUS VI - SALMO 6

6.1 IN FINEM IN HYMNIS PRO OCTAVA PSALMUS DAVID 6.2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 6.3 miserere mihi Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt omnia ossa mea 6.4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 6.5 convertere et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam 6.6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi 6.7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis stratum meum rigabo 6.8 turbatus est prae ira oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos 6.9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei 6.10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam adsumpsit 6.11 erubescant et conturbentur omnes inimici mei avertantur retrorsum et erubescant valde velociter.


PSALMUS VII - SALMO 7

7.1 PSALMUS DAVID QUEM CANTAVIT DOMINO PRO VERBIS CHUSI FILII IEMINI 7.2 Domine Deus meus in te speravi libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me 7.3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat 7.4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 7.5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis 7.6 persequatur inimicus animam meam et comprehendat eam et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat 7.7 exsurge Domine in ira tua et exaltare in finibus inimicorum tuorum exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti 7.8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere 7.9 Domine iudica populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam manuum mearum super me 7.10 consummetur nequitia peccatorum et dirige iustum scrutans corda et renes Deus 7.11 iustum adiutorium meum a Domino qui salvos facit rectos corde 7.12 Deus iudex iustus fortis et longanimis numquid irascitur per singulos dies 7.13 nisi convertamini gladium suum vibravit arcum suum tetendit et paravit illum 7.14 et in ipso paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit 7.15 ecce parturiit iniustitiam concepit dolorem et peperit iniquitatem 7.16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit 7.17 convertetur dolor eius in capite eius et in vertice eius iniquitas eius descendet 7.18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi.


PSALMUS VIII - SALMO 8

8.1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS PSALMUS DAVID 8.2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 8.3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et defensorem 8.4 quoniam videbo caelos opera digitorum tuorum lunam et stellas quas tu fundasti 8.5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 8.6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 8.7 et constituisti eum super opera manuum tuarum 8.8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universa insuper et pecora campi 8.9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 8.10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra.


PSALMUS IX - SALMO 9

9.1 IN FINEM PRO OCCULTIS FILII PSALMUS DAVID 9.2 Confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 9.3 laetabor et exultabo in te et psallam nomini tuo altissime 9.4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et perient a facie tua 9.5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedes super thronum qui iudicas aequitatem 9.6 increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi 9.7 inimici defecerunt framea in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu 9.8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio sedem suam 9.9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos cum iustitia 9.10 et factus est Dominus refugium pauperum adiutor in oportunitatibus in tribulatione 9.11 et sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum quoniam non derelinques quaerentes te Domine 9.12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes mirabilia eius 9.13 quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est et non est oblitus orationem pauperum 9.14 miserere mihi Domine et vide humilitatem meam de inimicis meis 9.15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 9.16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem occultaverunt mihi conprehensus est pes eorum 9.17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator 9.18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Dominum 9.19 quoniam non in finem oblivio erit pauperum patientia pauperum non peribit in finem 9.20 exsurge Domine non praevaleat homo iudicentur gentes in conspectu tuo 9.21 constitue Domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt 9.22 (1) ut quid Domine recessisti longe despicis in oportunitatibus in tribulatione 9.23 (2) dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in cogitationibus suis quas cogitant 9.24 (3) quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur 9.25 (4) inritavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non inquiret 9.26 (5) non est Deus in conspectu eius polluuntur viae eius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur 9.27 (6) dixit enim in corde suo non movebor de generatione in generationem sine malo 9.28 (7) cuius os maledictione et amaritudine plenum est et dolo sub lingua eius labor et dolor 9.29 (8) sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem 9.30 (9) oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in occulto sicut leo in cubili suo insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum abstrahit eum 9.31 (10) in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet dum dominabitur pauperi 9.32 (11) dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat usque in finem 9.32 (12) exsurge Domine Deus meus et exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum in finem 9.34 (13) propter quid inritavit impius Dominum dixit enim in corde suo non requiret Deus 9.35 (14) vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manibus tuis tibi enim derelictus est pauper pupillo tu eris adiutor 9.36 (15) contere brachium peccatoris et maligni requiretur delictum eius nec invenietur 9.37 (16) regnavit Dominus in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra eius 9.38 (17) desiderium pauperum exaudivit Dominus desideria cordis eorum exaudivit auris tua 9.39 (18) iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram.


PSALMUS X - SALMO 10

10.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 10.2 In Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montem sicut passer 10.3 quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 10.4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit 10.5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 10.6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 10.7 pluit super peccatores laqueos ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 10.8 quoniam iustus Dominus iustitiam dilexit aequitatem vidit vultus eius.


PSALMUS XI - SALMO 11

11.1 IN FINEM PRO OCTAVA DIE PSALMUS DAVID 11.2 Salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum 11.3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala 11.4 disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam maliloquam 11.5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster est dominus 11.6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam super salutare meum fiducialiter agam in eo 11.7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum terrae purgatum septuplum 11.8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum 11.9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.


PSALMUS XII - SALMO 12

12.1 IN FINEM PSALMUS DAVID Usquequo Domine oblivisceris me in finem quousque avertis faciem tuam a me 12.2 quamdiu ponam consilium in animam meam dolorem in corde meo per diem 12.3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me 12.4 respice et exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 12.5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero 12.6 ego autem in tua misericordia sperabo exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini tuo altissime.


PSALMUS XIII - SALMO 13

13.1 IN FINEM PSALMUS DAVID Dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13.2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum 13.3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum 13.4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis 13.5 Deum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor 13.6 quoniam Deus in generatione iusta est consilium inopis confudisti quoniam Deus spes eius est 13.7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum avertit Dominus captivitatem plebis suae laetetur Iacob et exultet Israhel.


PSALMUS XIV - SALMO 14

14.1 PSALMUS DAVID Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo 14.2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam 14.3 qui loquitur veritatem in corde suo et non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximum suum 14.4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum magnificat qui iurat proximo suo et non decipit eum 14.5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit qui facit haec non commovebitur in aeternum.


PSALMUS XV - SALMO 15

15.1 TITULI INSCRIPTIO IPSI DAVID Conserva me Domine quoniam in te speravi 15.2 dixi Domino Deus meus es tu quoniam bonorum meorum non indiges 15.3 sancti qui in terra sunt eius mirificavit omnes voluntates meas inter illos 15.4 multiplicatae sunt enim infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum illorum per labia mea 15.5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restituisti mihi hereditatem meam 15.6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea in praeclara est mihi 15.7 benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei 15.8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear 15.9 propter hoc delectatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescit in spe 15.10 quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem.


PSALMUS XVI - SALMO 16

16.1 ORATIO DAVID Exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationi meae auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis 16.2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi mei videant aequitatem 16.3 probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas 16.4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 16.5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea 16.6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea 16.7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te 16.8 a resistentibus dexterae tuae custodi me Domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me 16.9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt 16.10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia 16.11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram 16.12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis 16.13 exsurge Domine praeveni eos et subverte eos eripe animam meam ab impio framea 16.14 inimicorum de manu tua Domine a paucis a terra dispartire eos et subplanta eos in vita ipsorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis 16.15 ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo satiabor dum manifestabitur gloria tua.


PSALMUS XVII - SALMO 17

17.1 IN FINEM PUERO DOMINI DAVID QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUIUS IN DIE QUA ERIPUIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM EIUS ET DE MANU SAUL ET DIXIT 17.2 Diligam te Domine virtus mea 17.3 Domine firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae adiutor meus 17.4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 17.5 circumdederunt me gemitus mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me 17.6 dolores inferni circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 17.7 et in tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius 17.8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis Deus 17.9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exardescit carbones succensi sunt ab eo 17.10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 17.11 et ascendit super Cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum 17.12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris 17.13 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 17.14 et intonuit de caelo Dominus et altissimus dedit vocem suam 17.15 misit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit eos 17.16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrae ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae 17.17 misit de summo et accepit me et adsumpsit me de multitudine aquarum 17.18 eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me 17.19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus 17.20 et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me 17.21 et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum innocentiam manuum mearum retribuit mihi 17.22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo 17.23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt semper et iustitias eius non reppuli a me 17.24 et ero immaculatus coram eo et observabo me ab iniquitate mea 17.25 et retribuit mihi Dominum secundum iustitiam meam et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 17.26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 17.27 et cum electo electus eris et cum perverso subverteris 17.28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis 17.29 quoniam tu inluminans lucernam meam Domine Deus meus inlumina tenebras meas 17.30 quoniam a te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum 17.31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in se 17.32 quoniam quis Deus praeter Dominum aut quis Deus praeter Deum nostrum 17.33 Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam 17.34 qui perficit pedes meos tamquam cervi et super excelsa statuit me 17.35 qui docet manus meas ad praelium et posuit ut arcum aereum brachia mea 17.36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua ipsa me docuit 17.37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea 17.38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant 17.39 adfligam illos nec potuerunt stare cadent subtus pedes meos 17.40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti omnes insurgentes in me subtus me 17.41 et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 17.42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos 17.43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos 17.44 eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium 17.45 populus quem non cognovi servivit mihi obauditu auris obaudivit mihi 17.46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveteraverunt et claudicaverunt a semitis suis 17.47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae 17.48 Deus qui das vindictam mihi et subdidisti populos sub me liberator meus Dominus de gentibus iracundis 17.49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me 17.50 propterea confitebor tibi in populis Domine et nomini tuo psalmum dicam 17.51 magnificans salutare regis ipsius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.


PSALMUS XVIII - SALMO 18

18.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 18.2 Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiant firmamentum 18.3 dies diei eructuat verbum et nox nocti indicat scientiam 18.4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audientur voces eorum 18.5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 18.6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam 18.7 a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius 18.8 lex Domini inreprehensibilis convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 18.9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos 18.10 timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi iudicia Dei vera iustificata in semetipsa 18.11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum 18.12 nam et servus tuus custodiet ea in custodiendo illa retributio multa 18.13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me Domine 18.14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo 18.15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus.


PSALMUS XIX - SALMO 19

19.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 19.2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 19.3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te 19.4 memor sit Dominus omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat 19.5 tribuat tibi Dominus secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet 19.6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur 19.7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvuum faciet Dominus christum suum et exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius 19.8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur 19.9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero resurreximus et erecti sumus 19.10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die in qua invocaverimus te.


PSALMUS XX - SALMO 20

20.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 20.2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer 20.3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum 20.4 quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso 20.5 vitam petiit et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi 20.6 magna est gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum 20.7 quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in guadio cum vultu tuo 20.8 quoniam rex speravit in Domino et in misericordia altissimi non commovebitur 20.9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt 20.10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis 20.11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum 20.12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilium quod non poterunt stabilire 20.13 quoniam pones eos deorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum illorum 20.14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas.


PSALMUS XXI - SALMO 21

21.1 IN FINEM PRO ADSUMPTIONE MATUTINA PSALMUS DAVID 21.2 Deus Deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum 21.3 Deus meus clamabo per diem nec exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi 21.4 tu autem in sancto habitas laus Israhel 21.5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos 21.6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi 21.7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis 21.8 omnes qui videbant me aspernabantur me locuti sunt labiis et moverunt caput 21.9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum 21.10 quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae 21.11 in te iactatus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu 21.12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet 21.13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me 21.14 aperuerunt in me os suum sicut leo rapiens et rugiens 21.15 sicut aqua effusa sunt et dispersa sunt omnia ossa mea et factum est cor meum tamquam cera liquefiens in medio ventris mei 21.16 exaruit velut testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxerunt me 21.17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos 21.18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me 21.19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 21.20 tu autem Domine ne longe facias auxilium tuum a me ad defensionem meam aspice 21.21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam 21.22 libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam 21.23 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 21.24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum 21.25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum neque avertit faciem suam a me et dum clamarem ad eum exaudivit me 21.26 apud te laus mihi in ecclesia magna vota mea Domino reddam coram timentibus eum 21.27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivet cor eorum in saeculum saeculi 21.28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium 21.29 quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium 21.30 manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae in conspectu eius procident universi qui descendunt in terram 21.31 et anima mea ipsi vivet et semen meum serviet illi 21.32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt caeli iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus.


PSALMUS XXII - SALMO 22

22.1 PSALMUS DAVID Dominus regit me et nihil mihi deerit 22.2 in loco pascuae ibi me collocavit super aquam refectionis educavit me 22.3 animam meam convertit deduxit me super semitam iustitiae propter nomen suum 22.4 nam et si ambulem in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt 22.5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et poculum tuum inebrians quam praeclarum est 22.6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.


PSALMUS XXIII - SALMO 23

23.1 PSALMUS DAVID PRIMA SABBATI Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi qui habitant in ea 23.2 ipse super maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam 23.3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius 23.4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo 23.5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo 23.6 haec est generatio quaerentium Dominum requirentium faciem Dei Iacob 23.7 tollite portas principes vestri et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 23.8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in praelio 23.9 tollite portas principes vestri et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 23.10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae.


PSALMUS XXIV - SALMO 24

24.1 IN FINEM PSALMUS DAVID Ad te Domine levavi animam meam 24.2 Deus meus in te confido non erubescam 24.3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui te expectant Domine non confundentur 24.4 confundantur iniqui facientes vana vias tuas Domine notas fac mihi et semitas tuas edoce me 24.5 dirige me in veritate tua et doce me quia tu es Deus salutaris meus et te sustinui tota die 24.6 reminescere miserationum tuarum Domine et misericordiae tuae quae a saeculo sunt 24.7 delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei Deus propter bonitatem tuam Domine 24.8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem statuit delinquentibus in via 24.9 diriget mites in iudicio docebit mansuetos vias suas 24.10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius 24.11 propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo copiosum est enim 24.12 quis est homo qui timeat Dominum legem statuit ei in via quam elegit 24.13 anima eius in bonis demorabitur et semen eius hereditatem possidebit terram 24.14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis 24.15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 24.16 respice in me et miserere mei quoniam unicus et pauper sum ego 24.17 tribulationes cordis mei dilatatae sunt de necessitatibus meis eripe me 24.18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea 24.19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 24.20 custodi animam meam et eripe me non confundar quoniam invocavi te 24.21 innocentes et recti adheserunt mihi quoniam sustinui te Domine 24.22 redime me Deus Israhel ex omnibus angustiis meis.


PSALMUS XXV - SALMO 25

25.1 PSALMUS DAVID Iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor 25.2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 25.3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua 25.4 non sedi in concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo 25.5 odivi congregationem malignorum et cum impiis non sedebo 25.6 lavabo inter innocentes manus meas et circuibo altare tuum Domine 25.7 ut audiam vocem laudis tuae et enarrem universa mirabilia tua 25.8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae 25.9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam 25.10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus 25.11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei 25.12 pes enim meus stetit in via recta in ecclesiis benedicam Dominum.


PSALMUS XXVI - SALMO 26

26.1 PSALMUS DAVID PRIUSQUAM LINIRETUR Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus defensor vitae meae a quo trepidabo 26.2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt 26.3 si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat in me praelium in hoc ego sperabo 26.4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluntatem Domini et protegar a templo sancto eius 26.5 quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui 26.6 in petra exaltavit me nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos circuibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis cantabo et psalmum dicam Domino 26.7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me 26.8 tibi dixi cor meum quaesivi vultum tuum vultum tuum Domine requiram 26.9 ne avertas faciem tuam a me et ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me Deus salutaris meus 26.10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me 26.11 legem mihi constitue Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos 26.12 ne tradideris me in animas persequentium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi 26.13 credo videre bona Domini in terra viventium 26.14 expecta Dominum et viriliter age et confortetur cor tuum et sustinue Dominum.


PSALMUS XVII - SALMO 27

27.1 IPSI DAVID Ad te Domine clamavi Deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum 27.2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te et dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 27.3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum 27.4 da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam studiorum ipsorum retribue illis redde retributionem eorum ipsis 27.5 quoniam non intellexerunt in opera Domini et in opera manuum eius non consideraverunt destrue illos nec aedificabis eos 27.6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 27.7 Dominus adiutor meus et protector meus et in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor illi 27.8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salutarium christi sui est 27.9 salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditatem tuam et rege eos et extolle illos usque in saeculum.


PSALMUS XXVIII - SALMO 28

28.1 PSALMUS DAVID IN CONSUMMATIONE TABERNACULI Adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum 28.2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in aula sancta eius 28.3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas 28.4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia 28.5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 28.6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus sicut filius unicornuorum 28.7 vox Domini intercidentis flammam ignis 28.8 vox Domini concutientis solitudinem et commovebit Dominus desertum Cades 28.9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnes dicent gloriam 28.10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum 28.11 Dominus virtutem populo suo dabit et benedicet populum suum in pace.


PSALMUS XXIX - SALMO 29

29.1 PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID 29.2 Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me 29.3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 29.4 Domine abstraxisti ab inferis animam meam salvasti me a descendentibus in lacum 29.5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 29.6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia 29.7 ego autem dixi in mea abundantia non movebor in aeternum 29.8 Domine in bona voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus 29.9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor 29.10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 29.11 audivit Dominus et misertus est mihi Dominus factus est adiutor meus 29.12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia 29.13 ut cantem tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus in aeternum confitebor tibi.


PSALMUS XXX - SALMO 30

30.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 30.2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in tua iustitia libera me et eripe me 30.3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eripias me esto mihi in Deum protectorem et in lucum refugii ut salvum me facias 30.4 quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me 30.5 et educes me de laqueo isto quem occultaverunt mihi quoniam tu es protector meus Domine 30.6 in manus tuas commendo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 30.7 odisti observantes vanitatem supervacue ego autem in Domino sperabo 30.8 exultabo et laetabor in tua misericordia quia respexisti humilitatem meam salvam fecisti de necessitatibus animam meam 30.9 nec conclusisti me in manus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos 30.10 miserere mihi Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus 30.11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt 30.12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium vicinis meis nimium et timor notis meis qui videbant me foris fugiebant a me 30.13 excidi tamquam mortuus a corde et factus sum sicut vas perditum 30.14 quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium in eo dum congregarentur omnes simul adversum me ut acciperent animam meam consiliati sunt 30.15 ego vero in te speravi Domine dixi tu es Deus meus in manibus tuis tempora mea libera me et eripe me de manibus inimicorum meorum et a persequentibus me 30.17 inlumina faciem tuam super servum tuum et salvum me fac in tua misericordia 30.18 Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum 30.19 muta efficiantur labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu 30.20 quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te et perfecisti eam sperantibus in te in conspectu filiorum hominum 30.21 abscondes eos in abditu vultus tui a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum 30.22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae 30.23 ego autem dixi in pavore meo proiectus sum a vultu oculorum tuorum ideo exaudisti vocem deprecationis meae dum clamarem ad te 30.24 diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritatem requiret Dominus et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam 30.25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino.


PSALMUS XXXI - SALMO 31

31.1 HUIC DAVID INTELLECTUS Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 31.2 beatus vir cui non inputavit Dominus peccatum nec est in ore eius dolus 31.3 quoniam tacui inveteraverunt omnia ossa mea dum clamarem tota die 31.4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna dum confringitur spina 31.5 delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui dixi pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino et tu remisisti impietatem cordis mei 31.6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 31.7 tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me exultatio mea redime me a circumdantibus me 31.8 intellectum dabo tibi et instruam te in via hac qua ingredieris firmabo super te oculos meos 31.9 nolite fieri sicut equus et mulus in quibus non est intellectus in freno et camo maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 31.10 multa flagella peccatorum sperantes autem in Domino misericordia circumdabit 31.11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde.


PSALMUS XXXII - SALMO

32 PSALMUS DAVID 32.1 Gaudete iusti in Domino rectos decet conlaudatio 32.2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite ei 32.3 cantate ei canticum novum bene psallite ei in iubilatione 32.4 quoniam rectus est sermo Domini et omnia opera eius in fide 32.5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 32.6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum 32.7 congregans sicut in utrem aquas maris ponens in thesauris abyssos 32.8 timeat Dominum omnis terra ab ipso autem commoveantur universi et omnes qui habitant orbem 32.9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 32.10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum 32.11 consilium vero Domini manet in aeternum cogitationes cordis eius in saeculum saeculi 32.12 beata gens cuius est Dominus Deus eorum populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi 32.13 de caelo prospexit Dominus et vidit omnes filios hominum 32.14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant orbem 32.15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit in omnia opera eorum 32.16 non salvabitur rex per multam virtutem suam nec gigans salvus erit in multitudine fortitudinis suae 32.17 falsus equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non erit salvus 32.18 ecce oculi Domini super timentes eum sperantes autem in misericordia eius 32.19 ut eripiat a morte animas eorum et alat eos in fame 32.20 anima autem nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 32.21 et in ipso laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 32.22 fiat Domine misericordia tua super nos sicut speravimus in te.


PSALMUS XXXIII - SALMO 33

33.1 PSALMUS DAVID CUM INMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH ET DIMISIT EUM ET ABIIT 33.2 Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo 33.3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur 33.4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in invicem 33.5 inquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me 33.6 accedite ad eum et inluminamini et vultus vestri non erubescent 33.7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum et ex omnibus tribulationibus eius liberavit eum 33.8 inmittet angelum Dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos 33.9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eum 33.10 timete Dominum omnes sancti eius quoniam nihil deest timentibus eum 33.11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non deficient omni bono 33.12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos 33.13 quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos 33.14 cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 33.15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et sequere eam 33.16 oculi Domini super iustos et aures eius ad preces eorum 33.17 vultus autem Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum 33.18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 33.19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit 33.20 multae tribulationes iustorum et de his omnibus liberavit eos Dominus 33.21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex eis non conteretur 33.22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent 33.23 redimet Dominus animas servorum suorum et non derelinquet omnes qui sperant in eum.


PSALMUS XXXIV - SALMO 34

34.1 HUIC DAVID Iudica Domine nocentes me expugna inpugnantes me 34.2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 34.3 effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur dic animae meae salus tua ego sum 34.4 confundantur et revereantur inimici mei qui quaerunt animam meam avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala 34.5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini adfligens eos 34.6 fiant viae eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos 34.7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui vane exprobraverunt animam meam 34.8 veniat illis laqueus quem ignorant et captio quam occultaverunt adprehendat eos in laqueum incidant in idipsum 34.9 anima autem mea exultabit in Domino et delectabitur super salutare eius 34.10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortioris eius egenum et pauperem a rapientibus eum 34.11 exsurgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me 34.12 et retribuebant mihi mala pro bonis et sterilitatem animae meae 34.13 ego autem dum mihi molesti essent induebam me cilicium et humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertebatur 34.14 sicut proximum sicut fratrem nostrum ita conplacebam tamquam lugens et contristatus ita humiliabar 34.15 adversum me laetati sunt et convenerunt congregaverunt in me flagella et ignoraverunt 34.16 dissoluti sunt nec conpuncti sunt temptaverunt me et deriserunt derisu striderunt in me dentibus suis 34.17 Domine quando respicies restitue animam meam a malefactis eorum et a leonibus unicam meam 34.18 confitebor tibi Domine in ecclesia magna in populo gravi laudabo te 34.19 ut non insultent in me qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuebant oculis 34.20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et super iram dolose cogitabant 34.21 dilataverunt in me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri 34.22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me 34.23 exsurge Domine et intende iudicium meum Deus meus et Dominus meus in causam meam 34.24 iudica me Domine secundum misericordiam tuam Domine Deus meus ut non insultent in me inimici mei 34.25 nec dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant obsorbuimus eum 34.26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur pudore et reverentia qui magna loquuntur adversum me 34.27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 34.28 sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam.


PSALMUS XXXV - SALMO 35

35.1 IN FINEM SERVO DOMINI DAVID 35.2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso non est timor Dei ante oculos eius 35.3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniret iniquitatem suam et odium 35.4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret 35.5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit 35.6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes 35.7 iustitia tua sicut montes Dei et iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine 35.8 quemadmodum multiplicasti misericordias tuas Deus filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt 35.9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos 35.10 quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen 35.11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde 35.12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moveat me 35.13 ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare.


PSALMUS XXXVI - SALMO 36

36.1 IPSI DAVID Noli aemulari inter malignantes neque aemulatus fueris facientes iniquitatem 36.2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et sicut holera herbarum cito cadent 36.3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius 36.4 delectare in Domino et dabit tibi petitionem cordis tui 36.5 revela ad Dominum viam tuam et spera in eum et ipse faciet 36.6 et educet tamquam lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 36.7 subditus esto Domino et obsecra eum ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua in homine faciente iniquitatem 36.8 desine ab ira et derelinque furorem ne aemuleris ut nequiter facias 36.9 quoniam qui nequiter agunt exterminabuntur qui vero expectant Dominum ipsi hereditate possidebunt terram 36.10 pusillum adhuc et non erit peccator et quaeres locum eius nec invenies 36.11 mansueti autem possidebunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 36.12 observabit peccator iustum et fremet super eum dentibus suis 36.13 Dominus autem inridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies eius 36.14 gladium evaginaverunt peccatores tetenderunt arcum suum ut deiciant inopem et pauperem ut trucident rectos corde 36.15 gladius eorum intret in cor ipsorum et arcus eorum conteratur 36.16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 36.17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 36.18 novit Dominus vias inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 36.19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 36.20 quoniam peccatores peribunt inimici autem Domini mox honorati et exaltati fuerint deficientes ut fumus deficient 36.21 mutuatur peccator et non solvit iustus autem miseretur et commodat 36.22 quoniam benedicentes eum possidebunt terram maledicentes autem illum disperient 36.23 a Domino gressus hominis dirigentur et viam eius cupiet nimis 36.24 cum ceciderit iustus non conturbabitur quia Dominus firmat manum eius 36.25 iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius egens pane 36.26 tota die miseretur et commodat et semen eius in benedictione erit 36.27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 36.28 quoniam Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti autem punientur et semen impiorum peribit 36.29 iusti vero hereditate possidebunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam 36.30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 36.31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 36.32 considerat peccator iustum et quaerit perdere eum 36.33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 36.34 expecta Dominum et custodi vias eius et exaltabit te ut inhabites terram cum pereunt peccatores videbis 36.35 vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani 36.36 transivi et ecce non erat quaesivi eum et non est inventus locus eius 36.37 custodi veritatem et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 36.38 iniusti autem disperient simul reliquiae impiorum peribunt 36.39 salus autem iustorum a Domino est et protector eorum est in tempore tribulationis 36.40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eripiet eos a peccatoribus et salvos faciet eos quoniam speraverunt in eum.


PSALMUS XXXVII - SALMO 37

37.1 PSALMUS DAVID IN REMEMORATIONE DE SABBATO 37.2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 37.3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam 37.4 nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae et non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum 37.5 quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me 37.6 conputruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 37.7 miseriis adflictus sum et turbatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar 37.8 quoniam anima mea conpleta est inlusionibus et non est sanitas in carne mea 37.9 incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque rugiebam a gemitu cordis mei 37.10 et ante te est omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 37.11 cor meum conturbatum est in me et deseruit me fortitudo mea et lumen oculorum meorum non est mecum 37.12 amici mei et proximi mei adversum me adpropiaverunt et steterunt et proximi mei a longe steterunt 37.13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitatem et dolos tota die meditabantur 37.14 ego autem velut surdus non audiebam et sicut mutus qui non aperuit os suum 37.15 et factus sum ut homo non audiens et non habens in ore suo increpationes 37.16 quoniam in te Domine speravi dixi tu exaudies Domine Deus meus 37.17 quia dixi ne aliquando insultent in me inimici mei et dum commoverentur pedes mei in me magna locuti sunt 37.18 quoniam ego ad flagella paratus sum et dolor meus ante me est semper 37.19 quoniam iniquitatem meam ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo 37.20 inimici autem mei vivent et confortati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique 37.21 qui retribuebant mihi mala pro bonis detrahebant mihi quoniam subsecutus sum iustitiam 37.22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me 37.23 intende in adiutorium meum Domine Deus salutis meae.


PSALMUS XXXVIII - SALMO 38

38.1 IN FINEM IDITHUN CANTICUM DAVID 38.2 Dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversum me 38.3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est 38.4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescit ignis 38.5 locutus sum in lingua mea notum mihi fac Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi 38.6 ecce veteres posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihil ante te est verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 38.7 quamquam in imagine Dei ambulet homo tamen vane conturbabitur thesaurizat et ignorat cui congreget ea 38.8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea tamquam nihil ante te est 38.9 ab omnibus iniquitatibus meis eripe me obprobrium insipienti dedisti me 38.10 obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti me 38.11 amove a me plagas tuas 38.12 a fortitudine enim manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 38.13 exaudi Deus orationem meam et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas a me quoniam incola ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei 38.14 remitte mihi ut refrigerer priusquam eam et amplius non ero.


PSALMUS XXXIX - SALMO 39

39.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 39.2 Expectans expectavi Dominum et respexit me 39.3 et exaudivit deprecationem meam et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit supra petram pedes meos et direxit gressus meos 39.4 et inmisit in os meum canticum novum hymnum Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 39.5 beatus vir cuius est nomen Domini spes eius et non respexit in vanitatem et in insanias falsas 39.6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est quis similis tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum 39.7 sacrificium et oblationem noluisti corpus autem perfecisti mihi holocausta etiam pro delicto non postulasti 39.8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me 39.9 ut faciam voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei 39.10 bene nuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu cognovisti 39.11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a synagoga multa 39.12 tu autem Domine ne longe facias misericordias tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me 39.13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicati sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me 39.14 conplaceat tibi Domine ut eripias me Domine in auxilium meum respice 39.15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala 39.16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge 39.17 exultent et laetentur qui quaerunt te Domine et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 39.18 ego vero egenus et pauper sum Dominus curam habet mei adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne tardaveris.


PSALMUS XL - SALMO 40

40.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 40.2 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus 40.3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum et emundet in terra animam eius et non tradat eum in manus inimici eius 40.4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius 40.5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi 40.6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et periet nomen eius 40.7 et ingrediebantur ut viderent vana locutum est cor eorum congregaverunt iniquitatem sibi et egrediabuntur foris et loquebantur 40.8 simul in unum susurrabant omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi 40.9 verbum iniquum mandaverunt adversum me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat 40.10 etenim homo pacis meae in quo sperabam qui edebat panes meos ampliavit adversum me subplantationem 40.11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam illis 40.12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quia non gaudebit inimicus meus super me 40.13 propter innocentiam autem meam suscepisti me et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum 40.14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum fiat fiat.


PSALMUS XLI - SALMO 41

41.1 IN FINEM INTELLECTUS FILIIS CORE 41.2 Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus 41.3 sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei 41.4 fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus 41.5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis 41.6 quare tristis est anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam confitebor illi salutare vultus mei 41.7 et Deus meus a me ipso anima mea turbata est propterea memor ero tui Domine de terra Iordanis et Hermonis a monte modico 41.8 abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt 41.9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte declaravit apud me oratio Deo vitae meae 41.10 dicam Deo susceptor meus es quare me oblitus es et quare me reppulisti et quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 41.11 dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant me dum dicitur mihi per singulos dies ubi est Deus tuus 41.12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus.


PSALMUS XLII - SALMO 42

42.1 PSALMUS DAVID Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso eripe me 42.2 quia tu es Deus meus et fortitudo mea quare me reppulisti et quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 42.3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in monte sancto tuo et in tabernaculo tuo 42.4 introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 42.5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus.


PSALMUS XLIII - SALMO 43

43.1 IN FINEM FILIIS CORE AD INTELLECTUM 43.2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis 43.3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 43.4 non enim in gladio suo possidebunt terram et brachium eorum non salvabit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio vultus tui quoniam conplacuit tibi in illis 43.5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutem Iacob 43.6 in te inimicos nostros ventilavimus et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos 43.7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 43.8 liberasti enim nos ex adfligentibus nos et eos qui nos oderunt confudisti 43.9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saecula 43.10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 43.11 avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris et eos qui nos oderunt diripiebant sibi 43.12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 43.13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum 43.14 posuisti nos in obprobrium vicinis nostris derisu et contemptu his qui in circuitu nostro sunt 43.15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in plebibus 43.16 tota die verecundia mea contra me est et confusio vultus mei operuit me 43.17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 43.18 haec omnia venerunt super nos et obliti non sumus te et inique non egimus in testamento tuo 43.19 et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 43.20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et operuit nos umbra mortis 43.21 si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum 43.22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit occulta cordis quoniam propter te morte afficimur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 43.23 exsurge quare obdormis Domine exsurge et ne repellas nos usque in finem 43.24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram 43.25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra adhesit in terra venter noster 43.26 exsurge Domine adiuva nos et libera nos propter nomen tuum.


PSALMUS XLIV - SALMO 44

44.1 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR FILIIS CORE AD INTELLECTUM CANTICUM PRO DILECTO 44.2 Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis 44.3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum 44.4 accingere gladium tuum circa femur potentissime 44.5 speciem tuam et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua 44.6 sagittae tuae acutae potentissime populi sub te cadent in corda inimicorum regis 44.7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga recta est virga regni tui 44.8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis 44.9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a gradibus eburneis ex quibus te delectaverunt 44.10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate 44.11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui 44.12 quoniam concupivit rex speciem tuam quia ipse est Dominus Deus tuus et adorabunt eum 44.13 filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis 44.14 omnis gloria eius filiae regum ab intus in fimbriis aureis 44.15 circumamicta varietate adducentur regi virgines postea proximae eius adferentur tibi 44.16 in laetitia et exultatione adducentur in templum regis 44.17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram 44.18 memores erunt nominis tui in omni generatione et progenie propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.


PSALMUS XLV - SALMO 45

45.1 IN FINEM PRO FILIIS CORE PRO ARCANIS PSALMUS 45.2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis 45.3 propterea non timebimus dum conturbabitur terra et transferentur montes in cor maris 45.4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eius conturbati sunt montes in fortitudine eius 45.5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus 45.6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus vultu suo 45.7 conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna dedit vocem suam Altissimus et mota est terra 45.8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob 45.9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram 45.10 auferens bella usque ad fines terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet igni 45.11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus et exaltabor in terra 45.12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob.


PSALMUS XLVI - SALMO 46

46.1 IN FINEM PRO FILIIS CORE PSALMUS 46.2 Omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis 46.3 quoniam Deus summus terribilis et rex magnus super omnes deos 46.4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris 46.5 elegit nos in hereditatem sibi speciem Iacob quam dilexit 46.6 ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tubae 46.7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite 46.8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter 46.9 regnavit Dominus super omnes gentes Deus sedet super sedem sanctam suam 46.10 principes populi convenerunt cum Deo Abraham quoniam dii fortes terrae nimium elevati sunt.


PSALMUS XLVII - SALMO 47

47.1 PSALMUS CANTICI FILIIS CORE SECUNDA SABBATI 47.2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius 47.3 dilatans exultationes universae terrae mons Sion latera aquilonis civitas regis magni 47.4 Deus in gradibus eius dinoscitur dum suscipiet eam 47.5 quoniam ecce reges terrae congregati sunt et convenerunt in unum 47.6 ipsi videntes tunc admirati sunt conturbati sunt et commoti sunt 47.7 tremor adprehendit eos ibi dolores sicut parturientis 47.8 in spiritu vehementi conterens naves Tharsis 47.9 sicut audivimus ita et vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum 47.10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 47.11 secundum nomen tuum Deus ita et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua 47.12 laetetur mons Sion et exultent filiae Iudae propter iudicia tua Domine 47.13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius 47.14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite gradus eius ut enarretis in progenie altera 47.15 quoniam hic est Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi et ipse reget nos in saecula.


PSALMUS XLVIII - SALMO 48

48.1 IN FINEM FILIIS CORE PSALMUS 48.2 Audite haec omnes gentes auribus percipite qui habitatis orbem 48.3 quique terriginae et filii hominum simul in unum dives et pauper 48.4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam 48.5 inclinabo ad similitudinem aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam 48.6 ut quid timebo in die mala iniquitas calcanei mei circumdedit me 48.7 qui confidunt in virtute sua quique in abundantia divitiarum suarum gloriabuntur 48.8 frater non redemit redemit homo non dabit Deo placationem suam 48.9 nec pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum 48.10 et vivet in finem 48.11 quoniam non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas 48.12 et sepulchra eorum domus eorum in aeternum tabernacula eorum in generatione et progenie invocabunt nomina eorum in terris ipsorum 48.13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis 48.14 haec via eorum scandalum ipsis et postea in ore suo benedicent 48.15 sicut oves in inferno positi sunt et mors depascet eos et obtinebunt eos iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno et a gloria sua expulsi sunt 48.16 verumtamen Deus liberavit animam meam de manu inferi dum acceperit me 48.17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius 48.18 quoniam non cum morietur accipiet haec omnia neque simul descendit cum eo gloria domus eius 48.19 quoniam anima eius in vita ipsius benedicetur et confitebitur tibi dum benefeceris ei 48.20 et introibit usque in progeniem patrum suorum et usque in aeternum non videbit lumen 48.21 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.


PSALMUS XLIX - SALMO 49

49.1 PSALMUS ASAPH Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 49.2 ex Sion species decoris eius 49.3 Deus manifestus veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas valida 49.4 advocavit caelum sursum et terram ut discerneret populum suum 49.5 congregate illi sanctos eius qui ordinaverunt testamentum eius super sacrificia 49.6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est 49.7 audi populus meus et loquar Israhel et testificabor tibi quoniam Deus Deus tuus ego sum 49.8 non super sacrificia tua arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper 49.9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos 49.10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves 49.11 cognovi omnia volatilia caeli et species agri mecum est 49.12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius 49.13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo 49.14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 49.15 invoca me in die tribulationis tuae eripiam te et magnificabis me 49.16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum 49.17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te 49.18 si videbas furem simul currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas 49.19 os tuum abundavit nequitia et lingua tua concinnavit dolum 49.20 sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 49.21 haec fecisti et tacui existimasti iniquitatem quod ero tibi similis arguam te et statuam illa contra faciem tuam 49.22 intellegite haec omnes qui obliviscimini Dominum nequando rapiat et non sit qui eripiat 49.23 sacrificium laudis honorificavit me et illic iter est in quo ostendam illi salutare Dei.


PSALMUS L - SALMO 50

50.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 50.2 CUM VENIT AD EUM NATHAN PROPHETA QUANDO INTRAVIT AD BERSABEE 50.3 Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam 50.4 amplius lava me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me 50.5 quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper 50.6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas dum iudicaris 50.7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea 50.8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi 50.9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 50.10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exultabunt ossa humiliata 50.11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 50.12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis 50.13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 50.14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me 50.15 doceam iniquos vias tuas et impii ad te convertentur 50.16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae et exultavit lingua mea iustitiam tuam 50.17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 50.18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis 50.19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernit 50.20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Hierusalem 50.21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponam super altare tuum vitulos.


PSALMUS LI - SALMO 51

51.1 IN FINEM INTELLECTUS DAVID 51.2 CUM VENIT DOEC IDUMEUS ET ADNUNTIAVIT SAUL ET DIXIT VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH 51.3 Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitatem 51.4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum 51.5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem 51.6 dilexisti omnia verba praecipitationis in lingua dolosa 51.7 propterea destruet te Deus in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium 51.8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent 51.9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem sibi sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua 51.10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini speravi in misericordia Dei mei in aeternum et in saeculum saeculi 51.11 confitebor tibi Domine in saeculum quem fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum.


PSALMUS LII - SALMO 52

52.1 IN FINEM PRO MELECH INTELLECTUS DAVID Dixit insipiens in corde suo non est Deus 52.2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum 52.3 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum 52.4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 52.5 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis 52.6 Deum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor quoniam Deus dissipat ossa hominum sibi placentium confusi sunt quia Deus sprevit eos 52.7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum avertit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel.


PSALMUS LIII - SALMO 53

53.1 IN FINEM IN CARMINIBUS INTELLECTUS DAVID 53.2 CUM VENISSENT ZIPHEI ET DIXISSENT AD SAUL NONNE ECCE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS 53.3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me 53.4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei 53.5 quoniam alieni insurrexerunt in me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum 53.6 ecce enim Deus adiuvat me et Dominus susceptor est animae meae 53.7 averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos 53.8 voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est 53.9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos respexit oculus tuus.


PSALMUS LIV - SALMO 54

54.1 IN FINEM IN CARMINIBUS INTELLECTUS DAVID 54.2 Exaudi Deus orationem meam et ne dispexeris deprecationem meam 54.3 intende in me et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum 54.4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi 54.5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me 54.6 timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae 54.7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam 54.8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine 54.9 expectabam eum qui me salvum faceret a pusillo animo et tempestate 54.10 praecipita Domine et divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 54.11 die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas et labor in medio eius 54.12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 54.13 quoniam si inimicus meus maledixisset mihi supportassem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset absconderem me utique ab eo 54.14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 54.15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Domini ambulavimus cum consensu 54.16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitia in hospitiis eorum in medio ipsorum 54.17 ego autem ad Dominum clamavi et Dominus exaudivit me 54.18 vespere mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 54.19 liberabit in pace animam meam ab his qui adpropiant mihi quoniam inter multos erant mecum 54.20 exaudiet Deus et humiliabit eos qui est ante saecula et manet in aeternum non est enim illis commutatio et non timuerunt Deum 54.21 extendit manum suam in retribuendo illis contaminaverunt testamentum eius 54.22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropiavit cor eius mollierunt sermones suos super oleum et ipsi sunt iacula 54.23 iacta in Deum cogitatum tuum et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 54.24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego vero in te sperabo Domine.


PSALMUS LV - SALMO 55

55.1 IN FINEM PRO POPULO QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE CUM TENUERUNT EUM ALLOPHILI IN GETH 55.2 Miserere mihi Domine quoniam conculcavit me homo tota die bellans tribulavit me 55.3 conculcaverunt me inimici mei tota die 55.4 ab altitudine diei quoniam multi qui debellant me timebunt ego vero in te sperabo Domine 55.5 in Deo laudabo sermones meos tota die in Deo sperabo non timebo quid faciat mihi homo 55.6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum 55.7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut expectavit anima mea 55.8 pro nihilo salvos facies eos in ira populos confringes Deus 55.9 vitam meam nuntiavi tibi posui lacrimas meas in conspectu tuo sicut in promissione tua 55.10 convertantur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce agnovi quoniam Deus meus es tu 55.11 in Deo laudabo verbum et in Domino laudabo sermonem in Deo sperabo non timebo quid faciat mihi homo 55.12 in me sunt Deus vota quae reddam laudationis tibi 55.13 quoniam eripuisti animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu ut placeam coram Domino in lumine viventium.


PSALMUS LVI - SALMO 56

56.1 IN FINEM NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE CUM FUGERET A FACIE SAUL IN SPELUNCA 56.2 Miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum spero donec transeat iniquitas 56.3 clamabo ad Deum altissimum et ad Dominum qui benefecit mihi 56.4 misit de caelo et liberavit me dedit in obproprium conculcantes me misit Deus misericordiam suam et veritatem suam 56.5 animam meam eripuit de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum machera acuta 56.6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 56.7 laqueos paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et ipsi inciderunt in eam 56.8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam Domino 56.9 exurge gloria mea exurge psalterium et cithara exurgam diluculo 56.10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi inter gentes 56.11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 56.12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua.


PSALMUS LVII - SALMO 57

57.1 IN FINEM NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE 57.2 Si vere utique iustitiam loquimini iusta iudicate filii hominum 57.3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatem manus vestrae concinnant 57.4 alienati sunt peccatores ab utero erraverunt a ventre locuti sunt falsa 57.5 ira illis secundum similitudinem serpentis sicut aspides surdae et obturantes aures suas 57.6 quae non exaudient vocem incantantium et venefici quae incantantur a sapiente 57.7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus 57.8 ad nihilum devenient velut aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur 57.9 sicut cera liquefacta auferentur super eos cecidit ignis et non viderunt solem 57.10 priusquam producant spinae vestrae ramnos sicut viventes sic in ira obsorbet eos 57.11 laetabitur iustus cum viderit vindictam impiorum manus suas lavabit in sanguine peccatorum 57.12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra.


PSALMUS LVIII - SALMO 58

58.1 IN FINEM NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE QUANDO MISIT SAUL ET CUSTODIVIT DOMUM EIUS UT INTERFICERET EUM 58.2 Eripe me de inimicis meis Deus meus et ab insurgentibus in me libera me 58.3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me 58.4 quia ecce occupaverunt animam meam inruerunt in me fortes 58.5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et dirigebar 58.6 exsurge in occursum mihi et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem 58.7 convertantur ad vesperum et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 58.8 ecce ipsi loquentur in ore suo et gladius est in labiis eorum quoniam quis audivit 58.9 et tu Domine deridebis eos pro nihilo habebis omnes gentes 58.10 fortitudinem meam ad te custodiam quia tu Deus susceptor meus es 58.11 Deus meus misericordia eius praeveniet me 58.12 Deus meus ostende mihi bona inter inimicos meos ne occideris eos nequando obliviscantur legis tuae disperge illos in virtute tua et destrue eos protector meus Domine 58.13 delicta oris eorum sermo labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio conpellantur 58.14 in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae 58.15 convertantur ad vesperum et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 58.16 ecce ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati murmurabunt 58.17 ego autem cantabo virtutem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae 58.18 adiutor meus tibi psallam quia tu Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea.


PSALMUS LIX - SALMO 59

59.1 IN FINEM HIS QUI INMUTABUNTUR IN TITULI INSCRIPTIONE DAVID IN DOCTRINAM 59.2 CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM SYRIAE ET SYRIAM SOBAL ET CONVERTIT IOAB ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILIA 59.3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis 59.4 commovisti terram et conturbasti eam sana contritiones eius quia mota est 59.5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis 59.6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus ut liberentur electi tui 59.7 salvum me fac dextera tua et exaudi me 59.8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et dividam Sicimam et convallem tabernaculorum metibor 59.9 meus est Galaad et meus est Manasses et Effrem fortitudo capitis mei Iuda rex meus 59.10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi allophili subditi sunt 59.11 quis deducet me in civitatem munitam aut quis deducet me usque in Idumeam 59.12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 59.13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 59.14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.


PSALMUS LX - SALMO 60

60.1 IN FINEM IN HYMNIS DAVID 60.2 Exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae 60.3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me 60.4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici 60.5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum 60.6 quoniam tu Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 60.7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem saeculi et saecula 60.8 permanebit in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eorum 60.9 sic psallam nomini tuo Deus in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem.


PSALMUS LXI - SALMO 61

61.1 IN FINEM PRO IDITHUN PSALMUS DAVID 61.2 Nonne Deo subdita erit anima mea ab ipso enim salutare meum 61.3 etenim ipse est Deus meus et salutaris meus adiutor meus non movebor amplius 61.4 quousque inruitis in homines interficitis universos tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae 61.5 verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant 61.6 verumtamen Deo subdita erit anima mea quoniam ab ipso est patientia mea 61.7 etenim ipse est Deus meus et salutaris meus adiutor meus non emigrabo 61.8 in Deo salutari meo et gloria mea Deus auxilii mei spes mea in Deo est 61.9 sperate in eum omnis conventus plebis effundite coram illo corda vestra quia Deus adiutor noster est 61.10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum 61.11 nolite sperare in iniquitatem et in rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere 61.12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei est 61.13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes singulis secundum opera eorum.


PSALMUS LXII - SALMO 62

62.1 PSALMUS DAVID CUM ESSET IN DESERTO IDUMEAE 62.2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter et caro mea 62.3 in deserto et in invio et in inaquoso sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam 62.4 quia melior est misericordia tua super vitam labia mea laudabunt te 62.5 sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas 62.6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabunt nomen tuum 62.7 sic memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabor in te 62.8 quia factus es adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo 62.9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 62.10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae 62.11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt 62.12 rex vero laetabitur in Domino laudabuntur omnes qui iurant in eo quia obstructum est os loquentium iniqua


PSALMUS LIII - SALMO 63

63.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 63.2 Exaudi Deus orationem meam cum tribulor a timore inimici eripe animam meam 63.3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem 63.4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram 63.5 ut sagittent in occultis immaculatum 63.6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi verbum malum disputaverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos 63.7 scrutati sunt iniquitatem defecerunt scrutantes scrutinium accedit homo ad cor altum 63.8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum 63.9 et pro nihilo habuerunt contra eos linguae ipsorum conturbati sunt omnes qui videbant eos 63.10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt 63.11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde.


PSALMUS LXIV - SALMO 64

64.1 IN FINEM PSALMUS DAVID CANTICUM HIEREMIAE ET EZECHIEL DE POPULO TRANSMIGRATIONIS QUANDO INCIPIEBANT PROFICISCI 64.2 Te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem 64.3 exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet 64.4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis 64.5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in tabernaculis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum 64.6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe 64.7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia 64.8 qui conturbas fundum maris sonum fluctuum eius quis sustinebit turbabuntur gentes 64.9 et timebunt omnes qui habitant fines terrae a signis tuis exitus matutini et vespere delectaberis 64.10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aqua parasti cibum illorum quia ita est praeparatio tua 64.11 rivos eius inebrians multiplicans generationes eius in stillicidiis suis laetabitur dum exorietur 64.12 benedices coronam anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate 64.13 pinguescent fines deserti et exultatione colles accingentur 64.14 induti sunt arietes ovium et convalles abundabunt frumento etenim clamabunt et hymnum dicent.


PSALMUS LXV - SALMO 65

65.1 IN FINEM CANTICUM PSALMI RESURRECTIONIS Iubilate Deo omnis terra 65.2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius 65.3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui 65.4 omnis terra adoret te et psallat tibi psalmum dicat nomini tuo Altissime 65.5 venite et videte opera Domini quam terribilis in consiliis super filios hominum 65.6 qui convertit mare in aridam et flumina pertransibunt pede ibi laetabimur in idipsum 65.7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui in ira provocant non exaltentur in semetipsis 65.8 benedicite gentes Deum nostrum et obaudite vocem laudis eius 65.9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit commoveri pedes meos 65.10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum 65.11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 65.12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium 65.13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 65.14 quae distinxerunt labia mea haec locutum est os meum in tribulatione mea 65.15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu et arietibus offeram tibi boves cum hircis 65.16 venite et audite me et narrabo vobis omnes qui timetis Dominum quanta fecit animae meae 65.17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 65.18 iniquitatem si conspexi in corde meo non exaudiet Deus 65.19 propterea exaudivit me Deus et intendit voci deprecationis meae 65.20 benedictus Dominus qui non amovit deprecationem meam et misericordiam suam a me.


PSALMUS LXVI - SALMO 66

66.1 IN FINEM IN HYMNIS PSALMUS CANTICI 66.2 Deus misereatur nobis et benedicat nos inluminet vultum suum super nos et misereatur nobis 66.3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum 66.4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 66.5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges 66.6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 66.7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster 66.8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae


*

PSALMUS LXVII - SALMO 67

67.1 IN FINEM DAVID PSALMUS CANTICI 67.2 Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant a facie eius qui oderunt eum 67.3 sicut defecit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei 67.4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia 67.5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen est ei gaudete in conspectu eius turbabuntur a facie eius 67.6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo 67.7 Deus qui habitare facit unianimes in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter et eos qui in ira provocant qui habitant in sepulchris 67.8 Deus dum egredieris coram populo tuo dum transgredieris per desertum 67.9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei mons Sina a facie Dei Israhel 67.10 pluviam voluntariam segregans Deus hereditati tuae etenim infirmata est tu vero perfecisti eam 67.11 animalia tua inhabitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperes Deus 67.12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutes multas 67.13 rex virtutum dilecti et species domus dividere spolia 67.14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in specie auri 67.15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon 67.16 montem Dei montem uberem mons coagulatus mons pinguis 67.17 ut quid suscipistis montes uberes mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit usque in finem 67.18 currus Dei decem milium multiplex milia laetantium Dominus in illis in Sina in sancto 67.19 ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus etenim qui non credunt inhabitare Dominus Deus benedictus 67.20 benedictus Dominus de die in diem prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster 67.21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini exitus mortis 67.22 verumtamen Deus conquassavit capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis 67.23 dixit Dominus ex Basan convertar convertar in profundum maris 67.24 donec intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 67.25 visi sunt gressus tui Deus ingressus Dei mei regis qui est in sancto ipsius 67.26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvenum tympanistriarum 67.27 in ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israhel 67.28 ibi Beniamin adulescentior in pavore principes Iuda duces eorum principes Zabulon et principes Neptalim 67.29 manda Deus virtuti tuae confirma hoc Deus quod operatus es in nobis 67.30 a templo sancto tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera 67.31 increpa feras silvarum concilium taurorum inter vaccas populorum ut non excludantur hii qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt 67.32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo 67.33 regna terrae cantate Deo psallite Domino psallite Deo 67.34 qui ascendit super caelos caelorum ad orientem ecce dabit vocem suam vocem virtutis suae 67.35 date honorem Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus 67.36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis suae benedictus Deus.


PSALMUS LXVIII - SALMO 68

68.1 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR DAVID 68.2 Salvum me fac Deus quoniam introierunt aquae usque ad animam meam 68.3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me 68.4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum 68.5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt super me qui me persequuntur inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam 68.6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita 68.7 non erubescant in me qui te expectant Domine Deus virtutum non revereantur super me qui requirunt te Deus Israhel 68.8 quoniam propter te subportavi inproperium operuit reverentia faciem meam 68.9 exter factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae 68.10 quoniam zelus dolus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 68.11 et operui in ieiunio animam meam et factum est mihi in obprobrium 68.12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam 68.13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum 68.14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae 68.15 eripe me de luto ut non inheream libera me ex odientibus me et de profundo aquarum 68.16 non me demergat tempestas aquae neque obsorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum 68.17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me 68.18 ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me 68.19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me 68.20 tu enim scis inproperium meum confusionem et verecundiam meam 68.21 in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul mecum contristaretur et non fuit consolantem me quaesivi et non inveni 68.22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto 68.23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributionem et in scandalum 68.24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva 68.25 effunde super eos iram tuam et indignatio irae tuae adprehendat eos 68.26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet 68.27 quoniam quem tu percussisti ipsi persecuti sunt me et super dolorem vulnerum meorum addiderunt 68.28 adpone iniquitatem super iniquitatem ipsorum et non intrent in tua iustitia 68.29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 68.30 pauper et dolens ego sum et salus vultus tui Deus suscepit me 68.31 laudabo nomen Dei mei cum cantico et magnificabo eum in laude 68.32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas 68.33 videant pauperes et laetentur quaerite Dominum et vivet anima vestra 68.34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non sprevit 68.35 laudent eum caeli et terra mare et omnia quae in eis sunt 68.36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudae et inhabitabunt ibi et hereditatem adquirunt eam 68.37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea.


PSALMUS LXIX - SALMO 69

69.1 IN FINEM DAVID IN REMEMORATIONE EO QUOD SALVUM ME FECIT DOMINUS 69.2 Domine Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina 69.3 confundantur et revereantur inimici mei qui quaerunt animam meam 69.4 avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala avertantur statim et erubescentes qui dicunt mihi euge euge 69.5 exultent et laetentur qui quaerunt te Domine et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 69.6 ego vero egenus et pauper sum Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne tardaveris


PSALMUS LXX - SALMO 70

70.1 DAVID PSALMUS FILIORUM IONADAB ET PRIORUM CAPTIVORUM Deus in te speravi Domine non confundar in aeternum 70.2 in tua iustitia libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et libera me 70.3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu 70.4 Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui 70.5 quoniam tu es patientia mea Domine spes mea a iuventute mea 70.6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es meus protector in te decantatio mea semper 70.7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis 70.8 repleatur os meum laude tua ut possim cantare gloriam tuam tota die magnificentiam tuam 70.9 ne proicias me in tempore senectutis dum defecerit virtus mea ne derelinquas me 70.10 quia dixerunt inimici mei mala mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum 70.11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat eum 70.12 Deus ne elonges a me Deus meus in auxilium meum respice 70.13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi 70.14 ego autem semper in te sperabo Domine et adiciam super omnem laudem tuam 70.15 os meum pronuntiabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi negotiationes 70.16 introibo in potentias Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius 70.17 Deus docuisti me a iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua 70.18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam 70.19 et iustitiam tuam Deus usque in altissimis quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi 70.20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me 70.21 multiplicasti iustitiam tuam et conversus exortatus es me 70.22 et ego confitebor tibi in vasis psalmorum veritatem tuam psallam tibi in cithara Deus sanctus Israhel 70.23 gaudebunt labia me dum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 70.24 sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam dum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.


PSALMUS LXXI - SALMO 71

71.1 PSALMUS IN SALOMONEM 71.2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in tua iustitia et pauperes tuos in iudicio 71.3 suscipiant montes pacem populo tuo et colles iustitiam 71.4 in sua iustitia iudicabit pauperes huius populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem 71.5 et permanebit cum sole et ante lunam in saeculum saeculi 71.6 et descendit sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram 71.7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec extollatur luna 71.8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae 71.9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent 71.10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent 71.11 et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei 71.12 quia liberavit pauperem a potente et inopem cui non erat adiutor 71.13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet 71.14 ex usuris et iniquitate liberabit animas eorum et praeclarum nomen eorum coram ipso 71.15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent eum 71.16 et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 71.17 et erit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanebit nomen eius et ante lunam sedis eius et benedicentur in eo omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum 71.18 benedictus Dominus Deus Israhel qui facit mirabilia magna solus 71.19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et in saeculum saeculi et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat. 71.20 DEFECERUNT LAUDES DAVID FILII IESSE


PSALMUS LXXII - SALMO 72

72.1 PSALMUS ASAPH Quam bonus Deus Israhel his qui recto sunt corde 72.2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei 72.3 quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns 72.4 quia non est declinatio morti eorum nec firmamentum in plaga eorum 72.5 in laboribus hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 72.6 ideo tenuit eos superbia eorum operti sunt iniquitate et impietate sua 72.7 prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in dispositionem cordis 72.8 cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt 72.9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transiit super terram 72.10 ideo revertetur huc populus meus et dies pleni invenientur in eis 72.11 et dixerunt quomodo scivit Deus et si est scientia in Excelso 72.12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias 72.13 et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas 72.14 et fui flagellatus tota die et index meus in matutino 72.15 si dicebam narrabo sic ecce natio filiorum tuorum quibus disposui 72.16 existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me 72.17 donec intrem in sanctuarium Dei et intellegam in novissima eorum 72.18 verumtamen propter dolos disposuisti eis mala deiecisti eos dum allevarentur 72.19 quomodo facti sunt in desolatione subito defecerunt perierunt propter iniquitates suas 72.20 velut a somno exsurgentes Domine in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges 72.21 quia delectatum est cor meum et renes mei resoluti sunt 72.22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 72.23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 72.24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria adsumpsisti me 72.25 quid enim mihi restat in caelo et a te quid volui super terram 72.26 defecit cor meum et caro mea Deus cordis mei et pars mea Deus in saecula 72.27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdes omnes qui fornicantur abs te 72.28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion.


PSALMUS LXXIII - SALMO 73

73.1 INTELLECTUS ASAPH Ut quid reppulisti nos Deus in finem iratus est furor tuus super oves gregis tui 73.2 memento congregationis tuae quam creasti ab initio liberasti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitas in idipsum 73.3 eleva manum tuam in superbia eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis 73.4 et gloriati sunt qui te oderunt in medio atrio tuo posuerunt signa sua signa 73.5 et non cognoverunt sicut in via supra summum quasi in silva lignorum securibus 73.6 exciderunt ianuas eius in idipsum bipinne et ascia deiecerunt eam 73.7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui 73.8 dixerunt in corde suo cognatio eorum inter se venite conprimamus omnes dies festos Domini a terra 73.9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius 73.10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem 73.11 utquid avertis faciem tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem 73.12 Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae 73.13 tu confirmasti in virtute tua mare tu contribulasti capita draconum super aquas 73.14 tu confregisti caput draconis magni et dedisti eum in escam populo Aethiopum 73.15 tu disrupisti fontes et torrentes tu exsiccasti fluvios Aetham 73.16 tuus est dies et tua est nox tu fecisti solem et lunam 73.17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu fecisti ea 73.18 memor esto huius creaturae tuae inimicus inproperavit Domino et populus insipiens exacerbavit nomen tuum 73.19 ne tradas bestiis animas confitentes tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem 73.20 respice in testamento tuo quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquitatum 73.21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum 73.22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die 73.23 ne obliviscaris voces quaerentium te superbia eorum qui te oderunt ascendat semper ad te.


PSALMUS LXXIV - SALMO 74

74.1 IN FINEM NE CORRUMPAS PSALMUS ASAPH CANTICI 74.2 Confitebimur tibi Deus confitebimur tibi et invocabimus nomen tuum narrabo omnia mirabilia tua 74.3 dum accepero tempus ego iustitiam iudicabo 74.4 liquefacta est terra et omnes inhabitantes in ea ego confirmavi columnas eius 74.5 dixi iniquis nolite inique agere et delinquentibus nolite exaltare cornu 74.6 nolite extollere in altum cornu vestrum et nolite loqui adversus Deum iniquitatem 74.7 quia neque ab Oriente neque ab Occidente neque a desertis montibus 74.8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat 74.9 quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto et inclinavit ex hoc in hoc verumtamen fex eius non est exinanita bibent ex eo omnes peccatores terrae 74.10 ego autem in saecula gaudebo cantabo Deo Iacob 74.11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti.


PSALMUS LXXV - SALMO 75

75.1 IN FINEM IN LAUDIBUS PSALMUS ASAPH CANTICUM AD ASSYRIOS 75.2 Notus in Iudea Deus in Israhel magnum nomen eius 75.3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion 75.4 ibi confregit cornua arcum scutum gladium et bellum 75.5 inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis 75.6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis 75.7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos 75.8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ab ira tua 75.9 de caelo iudicium iaculatum est terra tremuit et quievit 75.10 dum exsurgeret in iudicio Deus ut salvos faceret omnes quietos terrae 75.11 quia cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationum diem festum agent tibi 75.12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offertis munera terribili 75.13 et ei qui aufert spiritum principum terribili apud reges terrae.


PSALMUS LXXVI - SALMO 76

76.1 IN FINEM PRO IDITHUN PSALMUS ASAPH 76.2 Voce mea ad Dominum clamavi vox mea ad Deum et intendit mihi 76.3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus negavi consolari animam meam 76.4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit paulisper spiritus meus 76.5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus 76.6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui 76.7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et ventilabam in me spiritum meum 76.8 et dixi numquid in aeternum proiciet Deus aut non adponet ut beneplacitum sit adhuc 76.9 aut in finem misericordiam suam abscidet a saeculo et generatione 76.10 numquid obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira misericordiam suam 76.11 et dixi nunc caepi haec inmutatio dexterae Excelsi 76.12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum 76.13 et meditatus sum in omnibus operibus tuis et in observationibus tuis me exercebor 76.14 Deus in sancto via tua quis Deus magnus sicut Deus noster 76.15 tu es Deus qui facis mirabilia solus notam fecisti in populis virtutem tuam 76.16 liberasti in brachio tuo populum tuum filios Israhel et Ioseph 76.17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbati sunt abyssi 76.18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae pertransierunt 76.19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae vidit et commota est terra 76.20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur 76.21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.


PSALMUS LXXVII - SALMO 77

77.1 INTELLECTUS ASAPH Adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei 77.2 aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio saeculi 77.3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis 77.4 non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit 77.5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quam mandavit patribus nostris ut notam facerent eam filiis suis 77.6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur exsurgent et narrabunt eam filiis suis 77.7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei sui et mandata eius exquirant 77.8 ne fiant sicut patres eorum genus pravum et peramarum genus quod non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius 77.9 filii Effrem intendentes arcum et mittentes sagittas suas conversi sunt in die belli 77.10 non custodierunt testamentum Dei sui et in lege eius noluerunt ambulare 77.11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 77.12 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos 77.13 interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utrem 77.14 et eduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis 77.15 interrupit in heremo petram et adaquavit eos velut in abysso multa 77.16 et eduxit aquam de petra et eduxit tamquam flumina aquas 77.17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira concitaverunt Excelsum in siccitate 77.18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis 77.19 et male locuti sunt de Deo et dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto 77.20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo 77.21 ideo audivit Dominus et distulit et superposuit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel 77.22 quia non crediderunt in Deum suum nec speraverunt in salutare eius 77.23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit 77.24 et pluit illis manna manducare panem caeli dedit eis 77.25 panem angelorum manducavit homo frumentationem misit eis in abundantiam 77.26 et excitavit Austrum de caelo et induxit in virtute sua Africum 77.27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata 77.28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum 77.29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 77.30 et non sunt fraudati a desiderio suo adhuc esca eorum erat in ore ipsorum 77.31 et ira Dei ascendit super eos et occidit plurimos eorum et electos Israhel impedivit 77.32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius 77.33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinantia 77.34 cum occideret eos tunc inquirebant eum et convertebantur ante lucem et veniebant ad eum 77.35 et memorati sunt quia Deus adiutor eorum est et Deus excelsus liberator eorum est 77.36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 77.37 cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fides habita est illis in testamento eius 77.38 ipse autem est misericors et propitius fit peccatis eorum et non disperdet eos et multiplicavit ut averteret iram suam ab eis et non accendit omnem iram suam 77.39 et memoratus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens 77.40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in terra sine aqua 77.41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt 77.42 non sunt recordati manus eius qua die liberavit eos de manu tribulantis 77.43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos 77.44 convertit in sanguinem flumina eorum et pluviales aquas eorum ne biberent 77.45 inmisit in eis muscam caninam et comedit eos ranam et exterminavit eos 77.46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum locustae 77.47 occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina 77.48 tradidit grandini iumenta eorum et possessiones eorum igni 77.49 inmisit in eis iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissiones per angelos malos 77.50 viam fecit semitae irae suae et non pepercit a morte animabus eorum et iumenta eorum in morte conclusit 77.51 et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham 77.52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto 77.53 et eduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare 77.54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem hunc quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis 77.55 et habitavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 77.56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 77.57 et averterunt se et non observaverunt quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum perversum 77.58 in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis aemulati sunt eum 77.59 audivit Dominus et sprevit et ad nihilum redegit nimis Israhel 77.60 et reppulit tabernaculum Selom tabernaculum suum in quo habitavit inter homines 77.61 et tradidit in captivitatem virtutes eorum et pulchritudines eorum in manus inimici 77.62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit 77.63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae 77.64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non ploraverunt 77.65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus quasi potens crapulatus a vino 77.66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis 77.67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit 77.68 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 77.69 et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam in terra fundavit eam in saecula 77.70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum 77.71 pascere Iacob populum suum et Israhel hereditatem suam 77.72 et pavit eos sine malitia cordis sui et in sensu manuum suarum deduxit eos.


PSALMUS LXXVIII - SALMO 78

78.1 PSALMUS ASAPH Deus venerunt gentes in hereditatem tuam coinquinaverunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem velut pomorum custodiarium 78.2 posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae 78.3 effunderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 78.4 facti sumus in obprobrium vicinis nostris derisu et contemptu his qui in circuitu nostro sunt 78.5 usquequo Domine irasceris in finem accenditur velut ignis zelus tuus 78.6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae non invocaverunt nomen tuum 78.7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt 78.8 ne memineris iniquitates nostras antiquas cito nos anticipet misericordia tua quia pauperes facti sumus nimis 78.9 adiuva nos Deus salutaris noster et propter honorem nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 78.10 nequando dicant gentes ubi est Deus eorum et innotescant in nationibus coram oculis nostris vindica sanguinem servorum tuorum qui effusus est 78.11 intret in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios morte punitorum 78.12 redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium eorum quod exprobraverunt tibi Domine 78.13 nos autem populus tuus et oves gregis tui confitebimur tibi in saecula et in saeculum saeculi narrabimus laudem tuam.


PSALMUS LXXIX - SALMO 79

79.1 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR TESTIMONIUM ASAPH PSALMUS 79.2 Qui regis Israhel intende qui deducis velut ovem Ioseph qui sedes super Cherubim appare 79.3 coram Effrem et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos 79.4 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 79.5 Domine Deus virtutum quousque irasceris in orationem servi tui 79.6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura 79.7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri deriserunt nos 79.8 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 79.9 vineam ex Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam 79.10 viam fecisti in conspectu eius et plantasti radices eius et repleta est terra 79.11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei 79.12 extendisti palmites eius usque ad mare et usque ad flumen propagines eius 79.13 ut quid deposuisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui transeunt viam 79.14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam 79.15 Domine Deus virtutum converte nunc respice de caelo et vide et visita vineam istam 79.16 et dirige eam quam plantavit dextera tua et super filium hominis quem confirmasti tibi 79.17 incensa igni et effossa manu ab increpatione vultus tui peribunt 79.18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 79.19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus 79.20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus.



PSALMUS LXXX - SALMO 80

80.1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS ASAPH QUINTA SABBATI 80.2 Exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 80.3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 80.4 canite in initio mensis tuba in die insignis sollemnitatis vestrae 80.5 quia praeceptum in Israhel est et iudicium Deo Iacob 80.6 testimonium in Ioseph posuit eum dum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 80.7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 80.8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te ad aquas contradictionis 80.9 audi populus meus et loquar Israhel et testificabor tibi Israhel si me audieris 80.10 non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum 80.11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et ego adimplebo illud 80.12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi 80.13 et dimisi eos secundum desideria cordis eorum et ibunt in voluntatibus suis 80.14 si plebs mea audisset me Israhel si vias meas ambulasset 80.15 ad nihilum inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 80.16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in aeternum 80.17 cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos.


PSALMUS LXXXI - SALMO 81

81.1 PSALMUS ASAPH Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus discernit 81.2 quousque iudicatis iniquitatem et facies peccantium sumitis 81.3 iudicate pupillo et egeno humilem et pauperem iustificate 81.4 eripite pauperem et egenum de manu peccatorum liberate 81.5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 81.6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 81.7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 81.9 exsurge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus


PSALMUS LXXXII - SALMO 82

82.1 CANTICUM PSALMI ASAPH 82.2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus 82.3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui te oderunt extulerunt caput 82.4 in plebem tuam astute cogitaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos 82.5 dixerunt venite disperdamus eos ex gente et non memorabitur nomen Israhel amplius 82.6 quoniam cogitaverunt consensum in unum adversum te testamentum disposuerunt 82.7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitum Moab et Aggareni 82.8 Gebal et Ammon et Amalech et alienigenae cum habitantibus Tyrum 82.9 etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptionem filiis Loth 82.10 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 82.11 disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae 82.12 pone principes eorum sicut Oreb Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 82.13 qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium Dei 82.14 Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti 82.15 et sicut ignis qui conburit silvas velut si flamma incendat montes 82.16 ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos 82.17 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 82.18 confundantur et conturbentur in saeculum saeculi et revereantur et pereant 82.19 et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus tu solus Altissimus super omnem terram.


PSALMUS LXXXIII - SALMO 83

83.1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS FILIIS CORE PSALMUS 83.2 Quam amabilia sunt tabernacula tua Domine virtutum 83.3 concupivit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum 83.4 etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus 83.5 beati qui habitant in domo tua Domine in saeculum saeculi laudabunt te 83.6 beatus vir cuius est auxilium abs te Domine ascensus in corde eius disposuit 83.7 in convalle lacrimarum in locum quem disposuisti eis 83.8 etenim benedictionem dabit qui legem dedit ambulabunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion 83.9 Domine Deus virtutum exaudi precem meam auribus percipe Deus Iacob 83.10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui 83.11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 83.12 quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus gratiam et gloriam dabit Deus Dominus 83.13 non privabit bonis ambulantes in innocentia Domine Deus virtutum beatus homo qui sperat in te.


PSALMUS LXXXIV - SALMO 84

84.1 IN FINEM FILIIS CORE PSALMUS 84.2 Benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob 84.3 remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum 84.4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae 84.5 converte nos Deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis 84.6 ut non in aeternum irascaris nobis neque extendas iram tuam a progenie in progeniem 84.7 Deus tu convertens vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te 84.8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 84.9 audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad ipsum 84.10 verumtamen prope timentibus eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra 84.11 misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax conplexae sunt se 84.12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 84.13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum 84.14 iustitia ante eum ambulavit et ponet in via gressus suos


PSALMUS LXXXV - SALMO 85

85.1 ORATIO DAVID Inclina Domine aurem tuam ad me et exaudi me quoniam egenus et pauper sum ego 85.2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te 85.3 miserere mihi Domine quoniam ad te clamavi tota die 85.4 laetifica animam servi tui quia ad te Domine levavi animam meam 85.5 quoniam tu Domine suavis ac mitis es et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te 85.6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci deprecationis meae 85.7 in die tribulationis meae clamavi ad te quoniam exaudisti me 85.8 non est similis tibi in diis Domine et non est secundum opera tua 85.9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et honorificabunt nomen tuum 85.10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus 85.11 deduc me Domine in via tua et ambulabo in veritate tua laetetur cor meum ut timeam nomen tuum 85.12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et honorificabo nomen tuum in aeternum 85.13 quoniam misericordia tua magna est super me et eripuisti animam meam ex inferno inferiori 85.14 Deus iniusti insurrexerunt in me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te ante conspectum suum 85.15 et tu Domine Deus meus miserator et misericors patiens et multum misericors et verax 85.16 respice in me et miserere mei da potestatem puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae 85.17 fac mecum Domine signum in bono ut videant qui me oderunt et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me.


PSALMUS LXXXVI - SALMO 86

86.1 FILIIS CORE PSALMUS CANTICI Fundamenta eius in montibus sanctis 86.2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 86.3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei 86.4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt in ea 86.5 mater Sion dicet homo et homo factus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus 86.6 Dominus narravit in scripturis populorum suorum et principum eorum qui fuerunt in ea 86.7 sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te


PSALMUS LXXXVII - SALMO 87

87.1 CANTICUM PSALMI FILIIS CORE IN FINEM PRO MELECH AD RESPONDENDUM INTELLECTUS EMAN EZRAITAE 87.2 Domine Deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te 87.3 intret oratio mea in conspectu tuo inclina aurem tuam ad precem meam Domine 87.4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropiavit 87.5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio 87.6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes proiecti in monumentis quorum non meministi amplius et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt 87.7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis 87.8 in me confirmata est ira tua et omnes elationes tuas super me induxisti 87.9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me in abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 87.10 oculi mei infirmati sunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi manus meas ad te 87.11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici resuscitabunt et confitebuntur tibi 87.12 numquid enarrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 87.13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua aut iustitia tua in terra oblivionis 87.14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 87.15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 87.16 egens sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et confusus 87.17 in me pertransierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 87.18 circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 87.19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria.


PSALMUS LXXXVIII - SALMO 88

88.1 INTELLECTUS ETHAN ISRAHELITAE 88.2 Misericordias tuas Domine in aeternum cantabo in generatione et progenie pronuntiabo veritatem tuam in ore meo 88.3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua 88.4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 88.5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam 88.6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 88.7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino aut quis similis erit Deo inter filios Dei 88.8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes qui in circuitu eius sunt 88.9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 88.10 tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 88.11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos 88.12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti 88.13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 88.14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 88.15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praeibunt ante faciem tuam 88.16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 88.17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in tua iustitia exaltabuntur 88.18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 88.19 quoniam Domini est adsumptio et sancti Israhel regis nostri 88.20 tunc locutus es in aspectu filiis tuis et dixisti posui adiutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea 88.21 inveni David servum meum in oleo sancto meo unxi eum 88.22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum 88.23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non nocebit ei 88.24 et concidam inimicos eius a facie ipsius et odientes eum in fugam convertam 88.25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 88.26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 88.27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 88.28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 88.29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 88.30 et ponam in saeculum saeculi sedem eius et thronum eius sicut dies caeli 88.31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 88.32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint 88.33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 88.34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 88.35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 88.36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 88.37 semen eius in aeternum manebit 88.38 et sedis eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis 88.39 tu vero reppulisti et sprevisti et distulisti christum tuum 88.40 avertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctitatem eius 88.41 destruxisti omnes macerias eius posuisti munitiones eius in formidinem 88.42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est in obprobrium vicinis suis 88.43 exaltasti dexteram inimicorum eius laetificasti omnes inimicos eius 88.44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 88.45 dissoluisti eum ab emundatione et sedem eius in terra conlisisti 88.46 minorasti dies temporum eius perfudisti eum confusione 88.47 usquequo Domine irasceris in finem exardescit sicut ignis ira tua 88.48 memorare Domine quae mea substantia non enim vane constituisti filios hominum 88.49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem aut quis eruet animam suam de manu inferi 88.50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 88.51 memor esto obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 88.52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 88.53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat.


PSALMUS LXXXIX - SALMO 89

89.1 ORATIO MOYSI HOMINIS DEI Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie 89.2 priusquam fierent montes aut firmaretur orbis terrae a saeculo et usque in saeculum tu es Deus 89.3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum 89.4 quoniam mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna quae praeteriit et sicut custodia in nocte 89.5 quae pro nihilo habentur anni eorum 89.6 mane sicut herba transeat mane floreat et pertranseat vespere decidat induret et arescat 89.7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo conturbati sumus 89.8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui 89.9 quoniam omnes dies nostri defecerunt et nos in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabuntur 89.10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis si autem in potentatibus octoginta anni et plurimum eorum labor et dolor quoniam supervenit super nos mansuetudo et corripiemur 89.11 quis novit potestatem irae tuae aut prae timore iram tuam 89.12 dinumerare dexteram tuam Domine notam fac nobis et eruditos corde in sapientia 89.13 convertere Domine aliquantulum et deprecare super servos tuos 89.14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris 89.15 delectati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis in quibus vidimus mala 89.16 respice in servos tuos et in opera tua Domine et dirige filios eorum 89.17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos.



PSALMUS XC - SALMO 90

90.1 LAUS CANTICI DAVID Qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur 90.2 dicet Domino susceptor meus es et refugium meum Deus meus sperabo in eum 90.3 quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero 90.4 scapulis suis obumbrabit tibi et sub pinnis eius sperabis 90.5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno 90.6 a sagitta volante per diem a negotio perambulante in tenebris a ruina et daemonio meridiano 90.7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis tibi autem non adpropiabit 90.8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis 90.9 quoniam tu es Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum 90.10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropiabit tabernaculo tuo 90.11 quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 90.12 in manibus portabunt te ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum 90.13 super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem 90.14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum 90.15 invocabit me et ego exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum 90.16 longitudine dierum adimplebo eum et ostendam illi salutare meum.


PSALMUS XCI - SALMO 91

91.1 PSALMUS CANTICI IN DIE SABBATI 91.2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 91.3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 91.4 in decacordo psalterio cum cantico et cithara 91.5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo 91.6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae 91.7 vir insipiens non cognoscit et stultus non intellegit ea 91.8 cum exorientur peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi 91.9 tu autem Altissimus in aeternum Domine 91.10 quoniam ecce inimici tui Domine peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem 91.11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi 91.12 et respexit oculus tuus inimicos meos et insurgentes in me malignantes audivit auris tua 91.13 iustus ut palma florebit et sicut cedrus Libani multiplicabitur 91.14 plantati in domo Domini in atriis domus Dei nostri florebunt 91.15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt 91.16 ut adnuntient quoniam iustus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo.


PSALMUS XCII - SALMO 92

92.1 LAUS CANTICI DAVID IN DIE ANTE SABBATUM QUANDO INHABITATA EST TERRA Dominus regnavit decorem induit induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur 92.2 parata sedis tua Deus ex tunc a saeculo tu es 92.3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina voces suas 92.4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in excelsis Dominus 92.5 testimonia tua Domine credibilia facta sunt nimis domui tuae decent sancta Domine in longitudine dierum.


PSALMUS XCIII - SALMO 93

93.1 PSALMUS DAVID QUARTA SABBATI Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit 93.2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis 93.3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur 93.4 pronuntiabunt et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam 93.5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt 93.6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt 93.7 et dixerunt non videbit Dominus neque intellegit Deus Iacob 93.8 intellegite nunc qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite 93.9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat 93.10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 93.11 Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt 93.12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum 93.13 ut mitiges eum a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea 93.14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet 93.15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui tenent eam omnes qui recto sunt corde 93.16 quis exsurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem 93.17 nisi quia Dominus adiuvasset me paulo minus habitaverat in inferno anima mea 93.18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me 93.19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae Domine laetificaverunt animam meam 93.20 numquid adheret tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto 93.21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 93.22 et factus est mihi Dominus in refugium et Deus meus in auxilium spei meae 93.23 et reddet illis Dominus iniquitates ipsorum et in malitia eorum disperdet illos Dominus Deus noster.


PSALMUS XCIV - SALMO 94

94.1 LAUS CANTICI DAVID Venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro 94.2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei 94.3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet Dominus plebem suam 94.4 quia in manu eius sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit 94.5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus eius fundaverunt 94.6 venite adoremus et procidamus ante Deum ploremus coram Domino qui fecit nos 94.7 quia ipse est Dominus Deus noster nos autem populus eius et oves pascuae eius 94.8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 94.9 sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea 94.10 quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde 94.11 ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam.


PSALMUS XCV - SALMO 95

95.1 QUANDO DOMUS AEDIFICABATUR POST CAPTIVITATEM CANTICUM DAVID Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra 95.2 cantate Domino et benedicite nomen eius bene nuntiate de die in diem salutare eius 95.3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius 95.4 quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 95.5 quoniam omnes dii gentium daemonia Dominus autem caelos fecit 95.6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius 95.7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem 95.8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius 95.9 adorate Dominum in aula sancta eius commoveatur a facie eius universa terra 95.10 dicite in nationibus Dominus regnavit a ligno etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur iudicabit populos in aequitate et gentes in ira sua 95.11 laetentur caeli et exultet terra moveatur mare et plenitudo eius 95.12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum 95.13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua.


PSALMUS XCVI - SALMO 96

96.1 IPSI DAVID QUANDO TERRA EIUS RESTITUTA EST Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae 96.2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius 96.3 ignis ante eum praeibit et inflammabit in circuitu inimicos eius 96.4 inluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra 96.5 montes sicut cera fluxerunt a facie Domini a facie Domini tremuit omnis terra 96.6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 96.7 confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius 96.8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine 96.9 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram nimis exaltatus es super omnes deos 96.10 qui diligitis Dominum odite malum custodit Dominus animas servorum suorum de manu peccatorum liberabit eos 96.11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia 96.12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.


PSALMUS XCVII - SALMO 97

97.1 PSALMUS DAVID Cantate Dominum canticum novum quia mirabilia fecit Dominus salvabit eum dextera eius et brachium sanctum eius 97.2 notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam 97.3 memor fuit misericordiae suae Iacob et veritatis suae domus Israhel viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 97.4 iubilate Deo omnis terra cantate et exultate et psallite 97.5 psallite Deo nostro in cithara in cithara et voce psalmi 97.6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domino 97.7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et universi qui habitant in ea 97.8 flumina plaudent manibus in idipsum montes exultaverunt 97.9 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in aequitate.


PSALMUS XCVIII - SALMO 98

98.1 PSALMUS DAVID Dominus regnavit irascantur populi qui sedes super Cherubin moveatur terra 98.2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos 98.3 confiteantur nomini tuo magno et terribili quoniam sanctum est 98.4 et honor regis iudicium diligit tu parasti aequitatem iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 98.5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum eius quoniam sanctum est 98.6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomes eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos 98.7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praecepta eius quae dederat illis 98.8 Domine Deus noster tu exaudiebas eos Deus tu propitius fuisti illis et vindicans in omnia studia eorum 98.9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus est Dominus Deus noster.


PSALMUS XCIX - SALMO 99

99.1 PSALMUS IN CONFESSIONE 99.2 Iubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia intrate in conspectu eius in exultatione 99.3 scitote quod Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos nos autem populus eius et oves pascuae eius 99.4 intrate portas eius in confessione atria eius in hymnis confessionum laudate nomen eius 99.5 quoniam suavis est Dominus in aeternum misericordia eius et usque in saeculum saeculi veritas eius.


PSALMUS C - SALMO 100

100.1 PSALMUS DAVID Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 100.2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus tuae 100.3 non proponebam ante oculos meos rem malam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi 100.4 cor pravum declinantes a me malignos non agnoscebam 100.5 detrahentem adversus proximum suum occulte hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc simul non edebam 100.6 oculi mei super fideles terrae ut sedeant hii mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat 100.7 non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum 100.8 in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae ut disperdam de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem.


PSALMUS CI - SALMO 101

101.1 ORATIO PAUPERIS CUM ANXIATUS FUERIT ET CORAM DOMINO EFFUDERIT PRECEM SUAM 101.2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat 101.3 ne avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me 101.4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt 101.5 percussus sum sicut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum manducare panem meum 101.6 a voce gemitus mei adheserunt ossa mea carni meae 101.7 similis factus sum pelicano in solitudine factus sum sicut nocticorax in domicilio 101.8 vigilavi et factus sum sicut passer unicus in aedificio 101.9 tota die exprobrabant me inimici mei et qui me laudabant adversum me iurabant 101.10 quia cinerem sicut panem manducabam et potum meum cum fletu temperabam 101.11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans elisisti me 101.12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 101.13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in saeculum saeculi 101.14 tu exsurgens misereberis Sion quia venit tempus miserendi eius 101.15 quia beneplacitum habuerunt servi tui lapides eius et terrae eius miserebuntur 101.16 et timebunt gentes nomen tuum Domine et omnes reges terrae gloriam tuam 101.17 quoniam aedificavit Dominus Sion et videbitur in maiestate sua 101.18 et respexit in orationes pauperum et non sprevit preces eorum 101.19 scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit Dominum 101.20 quoniam prospexit de excelso sancto tuo Dominus de caelo in terram prospexit 101.21 ut audiret gemitum vinculatorum et solvat filios interemptorum 101.22 ut adnuntietur in Sion nomen Domini et laus eius in Hierusalem 101.23 in conveniendo populos in unum et regna ut serviant Domino 101.24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum enuntia mihi 101.25 et ne revoces me in dimidio dierum meorum in saeculum saeculi anni tui 101.26 initio terram tu fundasti Domine et opera manuum tuarum sunt caeli 101.27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnia sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis ea et mutabuntur 101.28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 101.29 filii servorum tuorum inhabitabunt ibi et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur.


PSALMUS CII - SALMO 102

102.1 IPSI DAVID Benedic anima mea Dominum et omnia interiora mea nomen sanctum eius 102.2 benedic anima mea Dominum et noli oblivisci omnes retributiones eius 102.3 qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes languores tuos 102.4 qui redemit de interitu vitam tuam 102.5 qui satiat in bonis desiderium tuum qui coronat te in miseratione et misericordia renovabitur sicut aquilae iuventus tua 102.6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus 102.7 notas fecit vias suas Moysi filiis Israhel voluntates suas 102.8 misericors et miserator Dominus patiens et multum misericors 102.9 non in finem irascetur neque in aeternum indignabitur 102.10 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 102.11 quia secundum altitudinem caeli a terra confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum 102.12 quantum distat oriens ab occasu elongavit a nobis iniquitates nostras 102.13 sicut miseretur pater filiis ita misertus est Dominus timentibus se 102.14 quia ipse scit figmentum nostrum memento Domine quod pulvis sumus 102.15 homo sicut faenum dies eius et sicut flos agri ita floriet 102.16 quia spiritus pertransiit ab eo et non erit et non cognoscet amplius locum suum 102.17 misericordia autem Domini a saeculo est et usque in saeculum saeculi super timentes eum et iustitia eius super filios filiorum 102.18 custodientibus testamentum eius et memoria retinentibus mandata eius ut faciant ea 102.19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum eius omnium dominabitur 102.20 benedicite Dominum omnes angeli eius potentes virtute qui facitis verbum eius ad audiendam vocem sermonum eius 102.21 benedicite Dominum omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius 102.22 benedicite Dominum omnia opera eius in omni loco dominationis eius benedic anima mea Dominum.


PSALMUS CIII - SALMO 103

103.1 PSALMUS DAVID Benedic anima mea Dominum Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti 103.2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem 103.3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponit nubem ascensum suum qui ambulat super pinnas ventorum 103.4 qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem 103.5 qui fundavit terram super stabilitatem eius non inclinabitur in saeculum saeculi 103.6 abyssus sicut pallium amictus eius super montes stabunt aquae 103.7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 103.8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis 103.9 terminum posuisti eis quem non transgredientur neque convertentur operire terram 103.10 qui emittit fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae 103.11 potabunt ea omnes bestiae silvarum expectabunt onagri in sitim suam 103.12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces suas 103.13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra 103.14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educat panem de terra 103.15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat 103.16 satiabuntur omnia ligna silvarum et cedri Libani quas plantasti 103.17 illic passeres nidificabunt fulicae domus dux est eorum 103.18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis 103.19 fecit lunam in tempore sol cognovit occasum suum 103.20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum 103.21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi 103.22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis se collocabunt 103.23 exiet homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum 103.24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua 103.25 hoc mare magnum et spatiosum illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla et magna 103.26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei 103.27 omnia a te expectant Domine ut des illis escam in tempore 103.28 dante te illi colligent aperiente te manum tuam omnia replebuntur ubertate 103.29 avertente autem te faciem tuam turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 103.30 emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae 103.31 sit gloria Domini in saeculum saeculi laetabitur Dominus in operibus suis 103.32 qui respicit in terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigabunt 103.33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu ero 103.34 suavis sit ei laudatio mea ego vero delectabor in Domino 103.35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Dominum


PSALMUS CIV - SALMO 104

104.1 ALLELUIA Confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius 104.2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius 104.3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 104.4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper 104.5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia et iudicia oris eius 104.6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 104.7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 104.8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes 104.9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac 104.10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum 104.11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 104.12 cum essent in numero brevi paucissimi et incolae in ea 104.13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 104.14 non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges 104.15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 104.16 et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit 104.17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph 104.18 humiliaverunt in compedibus pedes eius ferrum pertransivit anima eius 104.19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum 104.20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum 104.21 et constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae 104.22 ut erudiret principes suos sicut seipsum et seniores suos prudentiam doceret 104.23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob habitavit in terra Chanaan 104.24 et auxit populum suum nimis et confirmavit eum super inimicos eius 104.25 convertit cor eorum ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius 104.26 misit Moysen servum suum et Aaron quem elegit ipsum 104.27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum suorum in terra Chanaan 104.28 misit tenebras et obscuravit eos quia exacerbaverunt sermones eius 104.29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 104.30 misit in terra eorum ranas et in cubilibus regum ipsorum 104.31 dixit et venit cynomia et scnifes in omnibus finibus eorum 104.32 posuit pluvias eorum in grandinem ignem conburentem in terra ipsorum 104.33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit omne lignum finium eorum 104.34 dixit et venit lucusta et brucus cuius non erat numerus 104.35 et comedit omne faenum terrae eorum 104.36 et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum 104.37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 104.38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia cecidit timor eorum super eos 104.39 expandit nubem in protectione eorum et ignem ut luceret eis per noctem 104.40 petierunt carnes et venit coturnix et pane caeli saturavit eos 104.41 disrupit petram et fluxerunt aquae et abierunt in sicco flumina 104.42 quia memor fuit verbi sancti sui quod locutus est ad Abraham puerum suum 104.43 et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia 104.44 et dedit eis regiones gentium et labores populorum possederunt 104.45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius exquirant.


PSALMUS CV - SALMO 105

105.1 ALLELUIA Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 105.2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius 105.3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitias in omni tempore 105.4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui et visita nos in salutari tuo 105.5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua 105.6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus 105.7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in Rubro mare 105.8 et liberavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam 105.9 et increpavit mare Rubrum et siccatum est et eduxit eos in aquis multis sicut in deserto 105.10 et liberavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimicorum 105.11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit 105.12 et crediderunt in verbis eius et cantaverunt laudes eius 105.13 cito fecerunt et obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius 105.14 et concupierunt concupiscentias in deserto et temptaverunt Deum in siccitate 105.15 et dedit eis petitiones eorum et misit saturitatem in animas eorum 105.16 et inritaverunt Moysen in castris et Aaron sanctum Domini 105.17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super synagogam Abiron 105.18 exarsit ignis in synagoga eorum et flamma conbussit peccatores 105.19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile 105.20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli manducantis faenum 105.21 et obliti sunt Deum qui liberavit eos qui fecit magnalia in Aegypto 105.22 mirabilia in terra Chanaan terribilia in mari Rubro 105.23 et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos 105.24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem et non crediderunt in verbis eius 105.25 et murmuraverunt in tabernaculis suis nec exaudierunt vocem Domini 105.26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto 105.27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus 105.28 et consecrati sunt Beelphegor et manducaverunt sacrificia mortuorum 105.29 et inritaverunt eum in studiis suis et multiplicata est in eis ruina 105.30 stetit Finees et exoravit et cessavit quassatio 105.31 et reputatum est illi ad iustitiam a generatione et generatione usque in saeculum 105.32 et inritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos 105.33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis 105.34 non disperdiderunt gentes quas dixerat Dominus illis 105.35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum 105.36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum 105.37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis 105.38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum quos sacrificaverunt sculptilibus Chanaan interfecta est terra in sanguinibus 105.39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in observationibus suis 105.40 et iratus est animo Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam 105.41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos 105.42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum 105.43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in suis iniquitatibus 105.44 et respexit eos cum tribularentur cum exaudiret orationes eorum 105.45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 105.46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui eos ceperant 105.47 salvos nos fac Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua 105.48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat.


PSALMUS CVI - SALMO 106

106.1 ALLELUIA Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 106.2 dicant nunc qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos 106.3 a solis ortu et occasu ab aquilone et mari 106.4 erraverunt in solitudine in siccitate viam civitatis habitationis non invenerunt 106.5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit 106.6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106.7 et eduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis 106.8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106.9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis 106.10 sedentes in tenebris et in umbra mortis vinculis ligatos in mendicitate et ferro 106.11 quia exacerbaverunt eloquium Domini et consilium Altissimi inritaverunt 106.12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret 106.13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106.14 et eduxit eos de tenebris et de umbra mortis et vincula eorum disrupit 106.15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106.16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 106.17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt 106.18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropiaverunt usque ad portas mortis 106.19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106.20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitu eorum 106.21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106.22 ut sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione 106.23 qui descendunt mare in navibus facientes operationes in aquis multis 106.24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 106.25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius 106.26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat 106.27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum degluttita est 106.28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 106.29 et statuit procellam in auram et silverunt fluctus eius 106.30 et laetati sunt quod silverunt et eduxit eos in portum voluntatis eorum et de necessitatibus eorum liberavit eos 106.31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 106.32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum 106.33 quia posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim 106.34 terram fructiferam in salsilaginem a malitia inhabitantium in ea 106.35 posuit desertum in stagnum aquae et terram sine aqua in exitus aquarum 106.36 et collocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis 106.37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis 106.38 et benedixit eos et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non sunt minorata 106.39 pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolorum 106.40 et effusa est contentio super principes eorum et seduxerunt eos in invio et non in via 106.41 et adiuvavit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias 106.42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilavit os suum 106.43 quis sapiens et custodiet haec et tunc intellegit misericordias Domini.


PSALMUS CVII - SALMO 107

107.1 CANTICUM PSALMUS DAVID 107.2 Paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam Domino 107.3 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo 107.4 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi inter gentes 107.5 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 107.6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 107.7 ut liberentur electi tui salvum me fac dextera tua et exaudi me 107.8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et dividam Sicimam et convallem tabernaculorum metibor 107.9 meus est Galaad et meus est Manasses et Effrem fortitudo capitis mei Iuda rex meus 107.10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi allophili subditi sunt 107.11 quis deducet me in civitatem munitam aut quis deducet me usque in Idumeam 107.12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 107.13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 107.14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.


PSALMUS CVIII - SALMO 108

108.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 108.2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et dolosi super me apertum est 108.3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis 108.4 pro eo ut diligerent me detrahebant mihi ego autem orabam 108.5 posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea 108.6 constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris eius 108.7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum fiat habitatio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea 108.8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter 108.9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua 108.10 commoti amoveantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis 108.11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni omnes labores eius 108.12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius 108.13 fiant nati eius in interitum in una generatione deleatur nomen eius 108.14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur 108.15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum 108.16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam 108.17 et persecutus est hominem pauperem et mendicum et conpunctum corde morti tradidit 108.18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et prolongabitur ab eo et induit se maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius 108.19 fiat ei sicut vestimentum quo operietur et sicut zona qua semper praecingitur 108.20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam 108.21 et tu Domine Domine fac mecum misericordiam propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua libera me 108.22 quoniam egenus et pauper sum ego et cor meum conturbatum est in me 108.23 sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut lucusta 108.24 genua mea infirmata sunt prae ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum 108.25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua 108.26 adiuva me Domine Deus meus salvum me fac propter misericordiam tuam 108.27 ut sciant quia manus tua haec est et tu Domine fecisti eam 108.28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur 108.29 induantur qui detrahunt mihi reverentiam et operiantur sicut deploide confusionem suam 108.30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum 108.31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam.


PSALMUS CIX - SALMO 109

109.1 PSALMUS DAVID Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 109.2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion et dominaberis in medio inimicorum tuorum 109.3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te 109.4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 109.5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges 109.6 iudicabit in nationibus implebit ruinas conquassabit capita multa in terra copiosa 109.7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput.


PSALMUS CX - SALMO 110

110.1 ALLELUIA REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE Confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione 110.2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius 110.3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 110.4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus 110.5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui 110.6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo 110.7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium 110.8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate 110.9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius 110.10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eam laudatio eius manet in saeculum saeculi.


PSALMUS CXI - SALMO 111

111.1 ALLELUIA REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius cupiet nimis 111.2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur 111.3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 111.4 exortum est in tenebris lumen rectis corde misericors et miserator et iustus Dominus 111.5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio 111.6 quia in aeternum non commovebitur 111.7 in memoria aeterna erit iustus ab auditu malo non timebit paratum est cor eius sperare in Domino 111.8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec videat inimicos suos 111.9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria 111.10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit.


PSALMUS CXII - SALMO 112

112.1 ALLELUIA Laudate pueri Dominum laudate nomen Domini 112.2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum 112.3 a solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini 112.4 excelsus super omnes gentes Dominus et super caelos gloria eius 112.5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat 112.6 et humilia respicit in caelo et in terra 112.7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem 112.8 ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui 112.9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem.


PSALMUS CXIII - SALMO 113

113.1 ALLELUIA In exitu Israhel ex Aegypto domus Iacob de populo barbaro 113.2 facta est Iudea sanctificatio eius Israhel potestas eius Israhel regnavit in ea 113.3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 113.4 montes exultaverunt ut arietes et colles velut agni ovium 113.5 quid est mare quod fugisti et tu Iordanis quare conversus es retrorsum 113.6 montes quare exultastis ut arietes et colles velut agni ovium 113.7 a facie Domini commota est terra a facie Dei Iacob 113.8 qui convertit solidam petram in stagnum aquae et rupem in fontes aquarum 113.9 (1) non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 113.10 (2) super misericordiam tuam et veritatem tuam nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 113.11 (3) Deus autem noster in caelo sursum in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit 113.12 (4) simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 113.13 (5) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 113.14 (6) aures habent et non audient nares habent et non odorabunt 113.15 (7) manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo neque enim est spiritus in ore ipsorum 113.16 (8) similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 113.17 (9) domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113.18 (10) domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113.19 (11) qui timent Dominum sperent in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113.20 (12) Dominus memor fuit nostri et benedixit nos benedixit domum Israhel benedixit domum Aaron 113.21 (13) benedixit omnes timentes se Dominus pusillos cum maioribus 113.22 (14) adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 113.23 (15) benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram 113.24 (16) caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 113.25 (17) non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 113.26 (18) sed nos qui vivimus benedicimus Dominum ex hoc nunc et usque in saeculum.


PSALMUS XIV - SALMO 114

114.1 ALLELUIA Dilexi quoniam exaudivit Dominus vocem orationis meae 114.2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo eum 114.3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni 114.4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam 114.5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miserebitur 114.6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me 114.7 convertere animam meam in requiem tuam quia Dominus benefecit mihi 114.8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu 114.9 placebo Domino in regione vivorum.


PSALMUS CXV - SALMO 115

115.10 ALLELUIA Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 115.11 ego dixi in excessu mentis meae omnis homo mendax 115.12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 115.13-14 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 115.15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 115.16 o Domine ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 115.17 tibi sacrificabo hostiam laudis 115.18 vota mea Domino reddam in atriis domus Domini 115.19 in conspectu omnis populi eius in medio tui Hierusalem.


PSALMUS CXVI - SALMO 116

116.1 ALLELUIA Laudate Dominum omnes gentes et conlaudate eum omnes populi 116.2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum.


PSALMUS CXVII - SALMO 117

117.1 ALLELUIA Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 117.2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 117.3 dicat nunc domus Aaron quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 117.4 dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 117.5 in tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine 117.6 Dominus mihi adiutor est non timebo quid faciat mihi homo 117.7 Dominus mihi adiutor est et ego videbo inimicos meos 117.8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine 117.9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus 117.10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eos 117.11 circumdantes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eos 117.12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini vindicabor in eis 117.13 inpulsus versatus sum ut caderem et Dominus suscepit me 117.14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem 117.15 vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum 117.16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me 117.17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 117.18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me 117.19 aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor Domino 117.20 haec porta Domini iusti intrabunt per eam 117.21 confitebor tibi Domine quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 117.22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 117.23 a Domino factus est et est mirabilis in oculis nostris 117.24 haec dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 117.25 o Domine salvum me fac o Domine bene prospera 117.26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vos de domo Domini 117.27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris 117.28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi Domine quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 117.29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius.


PSALMUS CXVIII - SALMO 118

118.1 ALLELUIA ALEPH Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 118.2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirunt eum 118.3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 118.4 tu mandasti mandata tua custodire nimis 118.5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas 118.6 tunc non confundar dum respicio in omnia mandata tua 118.7 confitebor tibi Domine in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae 118.8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque 118.9 BETH in quo corrigit iuvenior viam suam in custodiendo sermones tuos 118.10 in toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis 118.11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi 118.12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas 118.13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui 118.14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis 118.15 in mandatis tuis me exercebo et considerabo vias tuas 118.16 in tuis iustificationibus meditabor non obliviscar sermones tuos 118.17 GIMEL retribue servo tuo vivam et custodiam sermones tuos 118.18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua 118.19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua 118.20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore 118.21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis 118.22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi 118.23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus 118.24 nam et testimonia tua meditatio mea est et consolatio mea iustificationes tuae sunt 118.25 DELETH adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum 118.26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas 118.27 viam iustificationum tuarum insinua mihi et exercebor in mirabilibus tuis 118.28 dormitavit anima mea prae tedio confirma me in verbis tuis 118.29 viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei 118.30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus 118.31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere 118.32 viam mandatorum tuorum cucurri dum dilatares cor meum 118.33 HE legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper 118.34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo 118.35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 118.36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam 118.37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 118.38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo 118.39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum iudicia enim tua iucunda 118.40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me 118.41 VAV et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum 118.42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis 118.43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis speravi 118.44 et custodiam legem tuam semper in aeternum et in saeculum saeculi 118.45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi 118.46 et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar 118.47 et meditabor in mandatis tuis quae dilexi nimis 118.48 et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi vehementer et exercebor in tuis iustificationibus 118.49 ZAI memento verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti 118.50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me 118.51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi 118.52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 118.53 defectio animi tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam 118.54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco incolatus mei 118.55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 118.56 haec mihi facta est quia iustificationes tuas exquisivi 118.57 HETH portio mea Domine dixi custodire legem tuam 118.58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum 118.59 quia cogitavi vias tuas et converti pedes meos in testimonia tua 118.60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua 118.61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus 118.62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae 118.63 particeps sum ego omnium timentium te et custodientium mandata tua 118.64 misericordia tua Domine plena est terra iustificationes tuas doce me 118.65 TETH bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum 118.66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia in mandatis tuis credidi 118.67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi 118.68 bonus es tu Domine et in bonitate tua doce me iustificationes tuas 118.69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua 118.70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum 118.71 bonum mihi quod humiliasti me ut discerem iustificationes tuas 118.72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti 118.73 IOTH manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum ut discam mandata tua 118.74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verbo tuo speravi 118.75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et in veritate tua humiliasti me 118.76 fiat nunc misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo 118.77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est 118.78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis 118.79 convertantur ad me qui timent te et qui noverunt testimonia tua 118.80 fiat cor meum inmaculatum in tuis iustificationibus ut non confundar 118.81 CAPH defecit in salutari tuo anima mea et in verbo tuo speravi 118.82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me 118.83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus 118.84 quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me iudicium 118.85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ita ut lex tua Domine 118.86 omnia mandata tua veritas iniqui persecuti sunt me adiuva me 118.87 paulo minus consummaverunt me in terra ego vero non dereliqui mandata tua 118.88 secundum misericordiam tuam vivifica me ut custodiam testimonia oris tui 118.89 LAMECH in aeternum Domine permanet verbum tuum in caelo 118.90 et in saeculum saeculi veritas tua fundasti terram et permanet 118.91 ordinatione tua perseverant dies quoniam omnia serviunt tibi 118.92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forsitan perissem in humilitate mea 118.93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me 118.94 tuus sum ego salvum me fac quia iustificationes tuas exquisivi 118.95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi 118.96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 118.97 MEM quomodo dilexi legem tuam Domine tota die meditatio mea est 118.98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est 118.99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est 118.100 super seniores intellexi quia mandata tua exquisivi 118.101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verbum tuum 118.102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi 118.103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo 118.104 a mandatis tuis intellexi propterea odio habui omnem viam iniquitatis quoniam tu legem posuisti mihi 118.105 NUN lucerna pedibus meis verbum tuum Domine et lumen semitis meis 118.106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae 118.107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum 118.108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me 118.109 anima mea in manibus tuis semper et legem tuam non sum oblitus 118.110 posuerunt peccatores laqueos mihi et a mandatis tuis non erravi 118.111 hereditatem adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt 118.112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem 118.113 SAMECH iniquos odio habui et legem tuam dilexi 118.114 adiutor et susceptor meus es tu et in verbo tuo speravi 118.115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei 118.116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et ne confundas me ab expectatione mea 118.117 adiuva me et salvus ero et meditabor in tuis iustificationibus semper 118.118 sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis quia iniusta cogitatio eorum est 118.119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua 118.120 infige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui 118.121 AIN feci iudicium et iustitiam ne tradas me persequentibus me 118.122 elige servum tuum in bonum ut non calumnientur mihi superbi 118.123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 118.124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me 118.125 servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua 118.126 tempus faciendi Domine dissipaverunt iniqui legem tuam 118.127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion 118.128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui 118.129 FE mirabilia testimonia tua Domine ideo scrutata est ea anima mea 118.130 declaratio sermonum tuorum inluminat me et intellectum dat parvulis 118.131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam 118.132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum 118.133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum ut non dominetur mei omnis iniustitia 118.134 redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua 118.135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas 118.136 exitus aquarum transierunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam 118.137 SADE iustus es Domine et rectum iudicium tuum 118.138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis 118.139 tabescere me fecit zelus domus tuae quia obliti sunt verba tua inimici mei 118.140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud 118.141 adulescentior ego sum et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus 118.142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas 118.143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata autem tua meditatio mea est 118.144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam 118.145 COF clamavi in toto corde meo exaudi me Domine iustificationes tuas requiram 118.146 clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua 118.147 praeveni in maturitate et clamavi et in verbo tuo speravi 118.148 praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua 118.149 vocem meam exaudi Domine secundum misericordiam tuam et secundum iudicium tuum vivifica me 118.150 adpropiaverunt persequentes me iniqui a lege autem tua longe facti sunt 118.151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas 118.152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea 118.153 RES vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus 118.154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me 118.155 longe est a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt 118.156 miserationes tuae multae nimis Domine secundum iudicium tuum vivifica me 118.157 multi persequentes me et tribulantes me a testimoniis tuis non declinavi 118.158 vidi non servantes pactum et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt 118.159 vide quia mandata tua dilexi Domine in tua misericordia vivifica me 118.160 principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae 118.161 SEN principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum 118.162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa 118.163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi 118.164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae 118.165 pax multa diligentibus nomen tuum et non est in illis scandalum 118.166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi 118.167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer 118.168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Domine 118.169 THAV adpropiet oratio mea in conspectu tuo Domine secundum eloquium tuum da mihi intellectum 118.170 intret postulatio mea in conspectu tuo Domine secundum eloquium tuum eripe me 118.171 eructuabunt labia mea hymnum dum docueris me iustificationes tuas 118.172 pronuntiavit lingua mea eloquia tua quia omnia mandata tua aequitas 118.173 fiat manus tuas ut salvum me faciat quia mandata tua elegi 118.174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea est 118.175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me 118.176 erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum Domine quia mandata tua non sum oblitus.



PSALMUS CXIX - SALMO 119

119.1 CANTICUM GRADUUM Ad Dominum dum tribularer clamavi et exaudivit me 119.2 Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa 119.3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi a lingua dolosa 119.4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis 119.5 heu me quod incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitantibus Cedar 119.6 multum incola fuit anima mea 119.7 cum his qui oderunt pacem eram pacificus dum loquebar illis inpugnabant me gratis.


PSALMUS CXX - SALMO 120

120.1 CANTICUM GRADUUM Levavi oculos meos ad montes unde veniet auxilium mihi 120.2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram 120.3 non det in commotionem pedem tuum neque obdormiet qui custodit te 120.4 ecce non dormitavit neque obdormiet qui custodit Israhel 120.5 Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexterae tuae 120.6 per diem sol non uret te neque luna per noctem 120.7 Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus 120.8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.


PSALMUS CXXI - SALMO 121

121.1 CANTICUM GRADUUM Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus 121.2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem 121.3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in idipsum 121.4 illuc enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium in Israhel ad confitendum nomini tuo 121.5 quia illic sederunt sedes in iudicio sedes super domum David 121.6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te 121.7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis 121.8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te 121.9 propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi.


PSALMUS CXXII - SALMO 122

122.1 CANTICUM GRADUUM Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo 122.2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nobis 122.3 miserere nobis Domine miserere nobis quia multum repleti sumus contemptione 122.4 et multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis.


PSALMUS CXXIII - SALMO 123

123.1 CANTICUM GRADUUM Nisi quod Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel 123.2 nisi quia Dominus erat in nobis dum insurgerent homines in nos 123.3 forsitan vivos degluttissent nos dum irasceretur animus eorum adversum nos 123.4 forsitan velut aqua obsorbuissent nos 123.5 torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem 123.6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum 123.7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 123.8 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram.


PSALMUS CXXIV - SALMO 124

124.1 CANTICUM GRADUUM Qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat 124.2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum 124.3 quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas 124.4 benefac Domine bonis et rectis corde 124.5 declinantes autem ad obligationem adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel.


PSALMUS CXXV - SALMO 125

125.1 CANTICUM GRADUUM In convertendo Dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati 125.2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum illis 125.3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 125.4 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in Austro 125.5 qui seminant in lacrimis in gaudio metent 125.6 euntes ibant et flebant mittentes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos.


PSALMUS CXXVI - SALMO 126

126.1 CANTICUM GRADUUM Nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laborant qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem in vanum vigilant qui custodiunt eam 126.2 in vanum est vobis ante lucem surgere surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum 126.3 haec est hereditas Domini filii mercis fructus ventris 126.4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum 126.5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundetur dum loquetur inimicis suis in porta.


PSALMUS CXXVII - SALMO 127

127.1 CANTICUM GRADUUM Beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius 127.2 labores fructuum tuorum manducabis beatus es et bene tibi erit 127.3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae 127.4 ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum 127.5 benedicat te Dominus ex Sion et videas quae bona sunt in Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 127.6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel.


PSALMUS CXXVIII - SALMO 128

128.1 CANTICUM GRADUUM Saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel 128.2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi 128.3 supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitates suas 128.4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum 128.5 confundantur et revereantur omnes qui oderunt Sion 128.6 fiant sicut faenum aedificiorum quod priusquam evellatur arescit 128.7 de quo non implebit manum suam qui metit nec sinum suum qui manipulos colligit 128.8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vos in nomine Domini.


PSALMUS CXXIX - SALMO 129

129.1 CANTICUM GRADUUM De profundis clamavi ad te Domine 129.2 Domine exaudi orationem meam fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui 129.3 si iniquitates observaveris Domine Domine quis sustinebit 129.4 quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum tuum 129.5 speravit anima mea in Domino 129.6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino 129.7 quia apud Dominum misericordia est et copiosa apud eum redemptio 129.8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius.


PSALMUS CXXX - SALMO 130

130.1 CANTICUM GRADUUM Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me 130.2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatus super matrem suam ita retribues in animam meam 130.3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.


PSALMUS CXXXI - SALMO 131

131.1 CANTICUM GRADUUM Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius 131.2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 131.3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum stratus mei 131.4 si dedero somnum oculis meis aut palpebris meis dormitationem 131.5 aut requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob 131.6 ecce audivimus ea in Eufrata invenimus ea in campis silvae 131.7 introivimus in tabernaculum eius adoravimus in loco ubi steterunt pedes eius 131.8 exsurge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae 131.9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laetentur 131.10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui 131.11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eum de fructu ventris tui ponam super sedem meam 131.12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem meam 131.13 quoniam elegit Dominus Sion praeelegit eam in habitationem sibi 131.14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam praeelegi eam 131.15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus 131.16 sacerdotes eius induam salutare et sancti eius exultatione exultabunt 131.17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo 131.18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio mea.


PSALMUS CXXXII - SALMO 132

132.1 CANTICUM GRADUUM Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum 132.2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius 132.3 sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum


PSALMUS CXXXIII - SALMO 133

133.1 CANTICUM GRADUUM Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 133.2 in noctibus estollite manus vestras in sancta et benedicite Dominum 133.3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram.


PSALMUS CXXXIV - SALMO 134

134.1 ALLELUIA Laudate nomen Domini laudate servi Dominum 134.2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 134.3 laudate Dominum quoniam benignus est Dominus psallite nomini eius quoniam suavis est 134.4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi 134.5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 134.6 omnia quaecumque voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in abyssis 134.7 et educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 134.8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 134.9 misit signa et prodigia in medio tui Aegypti in Pharaonem et in omnes servos eius 134.10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 134.11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan occidit 134.12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 134.13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in saeculum saeculi 134.14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis consolabitur 134.15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 134.16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 134.17 aures habent et non audient nares habent et non odorabunt manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo neque enim est spiritus in ore ipsorum 134.18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 134.19 domus Israhel benedicite Dominum domus Aaron benedicite Dominum 134.20 domus Levi benedicite Dominum qui timetis Dominum benedicite Dominum 134.21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem.


PSALMUS CXXXV - SALMO 135

135.1 ALLELUIA Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 135.2 confitemini Deo deorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.3 confitemini Domino dominorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.4 qui fecit mirabilia magna solus quoniam in saeculum misericordia eius 135.5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in saeculum misericordia eius 135.6 qui fundavit terram super aquas quoniam in saeculum misericordia eius 135.7 qui fecit luminaria magna solus quoniam in saeculum misericordia eius 135.8 solem in potestatem diei quoniam in saeculum misericordia eius 135.9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in saeculum misericordia eius 135.10 qui percussit Aegyptum cum primitivis eorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.11 et eduxit Israhel de medio eius quoniam in saeculum misericordia eius 135.12 in manu forti et brachio excelso quoniam in saeculum misericordia eius 135.13 qui divisit mare Rubrum in divisionem quoniam in saeculum misericordia eius 135.14 et eduxit Israhel per medium eius quoniam in saeculum misericordia eius 135.15 et excussit Pharaonem et exercitum eius in mari Rubro quoniam in saeculum misericordia eius 135.16 qui transduxit populum suum per desertum quoniam in saeculum misericordia eius 135.17 qui eduxit aquam de petra rupis quoniam in saeculum misericordia eius qui percussit reges magnos quoniam in saeculum misericordia eius 135.18 et occidit reges mirabiles quoniam in saeculum misericordia eius 135.19 Seon regem Amorreorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.20 et Og regem Basan quoniam in saeculum misericordia eius 135.21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in saeculum misericordia eius 135.22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in saeculum misericordia eius 135.23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus quoniam in saeculum misericordia eius 135.24 et redemit nos de manu inimicorum nostrorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.25 qui dates cam omni carni quoniam in saeculum misericordia eius 135.26 confitemini Deo caeli quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius


PSALMUS CXXXVI - SALMO 136

136.1 PSALMUS DAVID HIEREMIAE Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui Sion 136.2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra 136.3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion 136.4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 136.5 si oblitus fuero tui Hierusalem obliviscatur me dextera mea 136.6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non proposuero tui Hierusalem in principio letitiae meae 136.7 memento Domine filiorum Edom in die Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite quousque ad fundamentum in ea 136.8 filia Babylonis misera beatus qui retribuit tibi retributionem quam tu retribuisti nobis 136.9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos suos ad petram.


PSALMUS CXXXVII - SALMO 137

137.1 IPSI DAVID Confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam exaudisti omnia verba oris mei et in conspectu angelorum psallam tibi 137.2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum 137.3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem tuam 137.4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt omnia verba oris tui 137.5 et cantent in canticis Domino quoniam magna est gloria Domini 137.6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe agnoscit 137.7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua 137.8 Domine retribue pro me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias


PSALMUS CXXXVIII - SALMO 138

138.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 138.2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam 138.3 intellexisti cogitationes meas a longe semitam meam et directionem meam investigasti 138.4 et omnes vias meas praevidisti quia non est dolus in lingua mea 138.5 ecce tu Domine cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam 138.6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est nec potero ad eam 138.7 quo ibo ab spiritu tuo et a facie tua quo fugiam 138.8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades 138.9 si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitavero in postremo maris 138.10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 138.11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio mea in deliciis meis 138.12 quia tenebrae non obscurabuntur abs te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius 138.13 quia tu Domine possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae 138.14 confitebor tibi Domine quoniam terribiliter mirificatus es mira opera tua et anima mea novit nimis 138.15 non est occultatum os meum abs te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae 138.16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies firmabuntur et nemo in eis 138.17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confortatus est principatus eorum 138.18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur resurrexi et adhuc tecum sum 138.19 si occidas Deus peccatores viri sanguinum declinate a me 138.20 quia dicitis in cogitationibus vestris accipient in vanitate civitates suas 138.21 nonne qui te oderunt Deus oderam illos et super inimicos tuos tabescebam 138.22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 138.23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas 138.24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna.


PSALMUS CXXXIX - SALMO 139

139.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 139.2 Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo libera me 139.3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die constitubant praelia 139.4 acuerunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum 139.5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis libera me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 139.6 absconderunt superbi laqueos mihi et funes extenderunt in laqueo pedibus meis iuxta iter scandalum posuerunt mihi 139.7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem orationis meae 139.8 Domine Domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli 139.9 ne tradas me a desiderio meo peccatori cogitaverunt adversum me ne derelinquas me ne umquam exaltentur 139.10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos 139.11 cadent super eos carbones ignis in ignem deicies eos in miseriis non subsistent 139.12 vir linguosus non dirigetur super terram virum iniustum mala capient in interitum 139.13 cognovi quoniam faciet Dominus iudicium inopum et vindictam pauperum 139.14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo.


PSALMUS CXL - SALMO 140

140.1 PSALMUS DAVID Domine clamavi ad te exaudi me intende voci orationis meae dum clamavero ad te 140.2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 140.3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 140.4 ut non declines cor meum in verbum malum ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non conbinabor cum electis eorum 140.5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum 140.6 absorti sunt continuati petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 140.7 sicut crassitudo terrae eructuat super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 140.8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi ne auferas animam meam 140.9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantibus iniquitatem 140.10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam.



PSALMUS CXLI - SALMO 141

141.1 INTELLECTUS DAVID CUM ESSET IN SPELUNCA ORATIO 141.2 Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum deprecatus sum 141.3 effundam in conspectu eius orationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 141.4 in deficiendo in me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueos mihi 141.5 considerabam a dextris et videbam et non erat qui agnosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam 141.6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 141.7 intende in orationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quoniam confortati sunt super me 141.8 educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi.

PSALMUS CXLII - SALMO 142

142.1 PSALMUS DAVID QUANDO EUM FILIUS SUUS PERSEQUEBATUR Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia 142.2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 142.3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi 142.4 et anxiatus est in me spiritus meus in me turbatum est cor meum 142.5 memor fui dierum antiquorum et meditatus sum in omnibus operibus tuis et in factis manuum tuarum meditabor 142.6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi 142.7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus ne avertas faciem tuam a me et ero similis descendentibus in lacum 142.8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi Domine notam mihi fac viam in qua ambulem quia ad te Domine levavi animam meam 142.9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi 142.10 doce me facere voluntatem tuam quia tu es Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in via recta 142.11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua et educes de tribulatione animam meam 142.12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam servus tuus ego sum.


PSALMUS CXLIII - SALMO 143

143.1 DAVID ADVERSUS GOLIAM Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum 143.2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in ipso speravi subiciens populos sub me 143.3 Domine quid est homo quod innotuisti ei aut filius hominis quoniam reputas eum 143.4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt 143.5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 143.6 corusca coruscationes tuas et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos 143.7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum 143.8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143.9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decem cordarum psallam tibi 143.10 qui das salutem regibus qui liberas David servum tuum de gladio maligno 143.11 eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143.12 quorum filii sicut novellae plantationis stabilitae a iuventute sua filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi 143.13 prumptuaria eorum plena eructuantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in itineribus suis 143.14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum 143.15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius est Dominus Deus eorum.


PSALMUS CXLIV - SALMO 144

144.1 LAUDATIO IPSI DAVID Exaltabo te Deus rex meus et benedicam nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi 144.2 per singulos dies benedicam te et laudabo nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi 144.3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis 144.4 generatio et generatio laudabunt opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt 144.5 magnificentiam maiestatis tuae et sanctitatem tuam loquentur et mirabilia tua narrabunt 144.6 virtutem terribiliorum tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt 144.7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructuabunt et iustitiam tuam exultabunt 144.8 misericors et miserator Dominus patiens et multum misericors 144.9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius 144.10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicent te 144.11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur 144.12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui 144.13 regnum tuum Domine regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis 144.14 allevat Dominus omnes qui ruunt et erigit omnes elisos 144.15 oculi omnium in te sperant Domine et tu das escam illis in tempore oportuno 144.16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione 144.17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 144.18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate 144.19 voluntatem timentium se faciet et orationes eorum exaudiet et salvos faciet eos 144.20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet 144.21 laudem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in aeternum et in saeculum saeculi.


PSALMUS CXLV - SALMO 145

145.1 ALLELUIA 145.2 Lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu ero nolite confidere in principibus 145.3 neque in filiis hominum in quibus non est salus 145.4 exiet spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 145.5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius 145.6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt 145.7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus erigit elisos Dominus solvit compeditos 145.8 Dominus inluminat caecos Dominus dirigit iustos 145.9 Dominus custodit advenam pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum exterminabit 145.10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in saeculum saeculi.


PSALMUS CXLVI - SALMO 146

146.1 ALLELUIA Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus Deo nostro iucunda sit laudatio 146.2 aedificans Hierusalem Dominus et dispersiones Israhel congregans 146.3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum 146.4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat 146.5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus 146.6 suscipiens mansuetos Dominus humiliat autem peccatores usque ad terram 146.7 incipite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara 146.8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum 146.9 qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum 146.10 non in viribus equi voluntatem habebit neque in tabernaculis viri beneplacitum est ei 146.11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eos qui sperant in misericordia eius.


PSALMUS CXLVII - SALMO 147

147.12 ALLELUIA Lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion 147.13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filios tuos in te 147.14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satians te 147.15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius 147.16 qui dat nivem sicut lanam nebulam velut cinerem spargit 147.17 mittit cristallum suum sicut frusta panis ante faciem frigoris eius quis subsistit 147.18 mittit verbum suum et liquefaciet ea flavit spiritus eius et fluent aquae 147.19 pronuntians verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel 147.20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis.


PSALMUS CXLVIII - SALMO 148

148.1 ALLELUIA Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 148.2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius 148.3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen 148.4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 148.5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 148.6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit 148.7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 148.8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum qui faciunt verbum eius 148.9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri 148.10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae 148.11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae 148.12 iuvenes et virgines seniores cum iunioribus laudent nomen Domini 148.13 quia exaltatum est nomen eius solius 148.14 confessio eius super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropianti sibi.


PSALMUS CXLIX - SALMO 149

149.1 ALLELUIA Cantate Domino canticum novum laudatio eius in ecclesia sanctorum 149.2 laetetur Israhel in eo qui fecit ipsum et filii Sion exultent super regem suum 149.3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei 149.4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltavit mansuetos in salutem 149.5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis 149.6 exultationes Dei in faucibus eorum et gladii ancipites in manibus eorum 149.7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis 149.8 ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in vinculis ferreis 149.9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius.


PSALMUS CL - SALMO 150

150.1 ALLELUIA Laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius 150.2 laudate eum in potentatibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius 150.3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara 150.4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 150.5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis 150.6 omnis spiritus laudet Dominum.


PSALMUS CLI - SALMO 151

151.1 HIC PSALMUS PROPRIE SCRIPTUS DAVID EXTRA NUMERUM CUM PUGNAVIT CUM GOLIA Pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei 151.2 manus meae fecerunt organum et digiti mei aptaverunt psalterium 151.3 et quis adnuntiavit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudivit me 151.4 ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae 151.5 fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino 151.6 exivi obviam alienigenae et maledixit me in simulacris suis 151.7 ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel.


 

 

 

 

 

 

 

 

________________